[Officium] Ad Romános, cap. 13 [Rank] ;;Feria;;1;;vide Sancti/01-06 [Rule] vide Sancti/01-06 Feria Te Deum Infra octavam Epiphaniæ Domini [Lectio1] De Epístola ad Romános !Rom 13:1-4 1 Omnis ánima potestátibus sublimióribus súbdita sit: non est enim potéstas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinátæ sunt. 2 Itaque qui resístit potestáti, Dei ordinatióni resístit. Qui autem resístunt, ipsi sibi damnatiónem acquírunt: 3 nam príncipes non sunt timóri boni óperis, sed mali. Vis autem non timére potestátem? Bonum fac: et habébis laudem ex illa; 4 Dei enim miníster est tibi in bonum. [Responsory1] (rubrica 196) @SanctiM/01-07 (sed rubrica 1960) @Sancti/01-06:Responsory1InfraOctavam [Lectio2] !Rom 13:4-7 4 Si autem malum féceris, time: non enim sine causa gládium portat. Dei enim miníster est: vindex in iram ei, qui malum agit. 5 Ideo necessitáte súbditi estóte non solum propter iram, sed étiam propter consciéntiam. 6 Ideo enim et tribúta præstátis: minístri enim Dei sunt, in hoc ipsum serviéntes. 7 Réddite ómnibus débita: cui tribútum, tribútum: cui vectígal, vectígal: cui timórem, timórem: cui honórem, honórem. [Responsory2] (rubrica 196) @SanctiM/01-07 (sed feria 7) @SanctiM/01-07:Responsory3 (sed rubrica 1960) @Sancti/01-06 [Lectio3] !Rom 13:8-10 8 Némini quidquam debeátis, nisi ut ínvicem diligátis: qui enim díligit próximum, legem implévit. 9 Nam, Non adulterábis, Non occídes, Non furáberis, Non falsum testimónium dices, Non concupísces: et si quod est áliud mandátum, in hoc verbo instaurátur: Díliges próximum tuum sicut teípsum. 10 Diléctio próximi malum non operátur. Plenitúdo ergo legis est diléctio. [Responsory3] (rubrica 196) @SanctiM/01-07 (sed rubrica 1960) @Sancti/01-06