[Officium] Ad Romános, cap. 12 [Rank] ;;Feria;;1;;vide Sancti/01-06 [Rule] vide Sancti/01-06 Feria Te Deum Infra octavam Epiphaniæ Domini [Lectio1] De Epístola ad Romános !Rom 12:1-3 1 Obsecro ítaque vos, fratres, per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem, rationábile obséquium vestrum. 2 Et nolíte conformári huic sǽculo, sed reformámini in novitáte sensus vestri: ut probétis quæ sit volúntas Dei bona, et benéplacens, et perfécta. 3 Dico enim per grátiam quæ data est mihi, ómnibus qui sunt inter vos: Non plus sápere quam opórtet sápere, sed sápere ad sobrietátem: et unicuíque sicut Deus divísit mensúram fídei. [Responsory1] (rubrica 196) @SanctiM/01-07 (sed rubrica 1960) @Sancti/01-06:Responsory1InfraOctavam [Lectio2] !Rom 12:4-8 4 Sicut enim in uno córpore multa membra habémus, ómnia autem membra non eúndem actum habent: 5 ita multi unum corpus sumus in Christo, sínguli autem alter altérius membra. 6 Habéntes autem donatiónes secúndum grátiam, quæ data est nobis, differéntes: sive prophetíam secúndum ratiónem fídei, 7 sive ministérium in ministrándo, sive qui docet in doctrína, 8 qui exhortátur in exhortándo, qui tríbuit in simplicitáte, qui præest in sollicitúdine, qui miserétur in hilaritáte. [Responsory2] (rubrica 196) @SanctiM/01-07 (sed feria 7) @SanctiM/01-07:Responsory3 (sed rubrica 1960) @Sancti/01-06 [Lectio3] !Rom 12:9-16 9 Diléctio sine simulatióne. Odiéntes malum, adhæréntes bono: 10 Caritáte fraternitátis ínvicem diligéntes: Honóre ínvicem præveniéntes: 11 Sollicitúdine non pigri: Spíritu fervéntes: Dómino serviéntes: 12 Spe gaudéntes: In tribulatióne patiéntes: Oratióni instántes: 13 Necessitátibus sanctórum communicántes: Hospitalitátem sectántes. 14 Benedícite persequéntibus vos: benedícite, et nolíte maledícere. 15 Gaudére cum gaudéntibus, flere cum fléntibus: 16 Idípsum ínvicem sentiéntes: Non alta sapiéntes, sed humílibus consentiéntes. [Responsory3] (rubrica 196) @SanctiM/01-07 (sed rubrica 1960) @Sancti/01-06