[Officium] Ad Romános, cap. 9 [Rank] ;;Feria;;1;;vide Sancti/01-06 [Rule] vide Sancti/01-06 Feria Te Deum Infra octavam Epiphaniæ Domini [Lectio1] De Epístola ad Romános !Rom 9:1-5 1 Veritátem dico in Christo, non méntior: testimónium mihi perhibénte consciéntia mea in Spíritu Sancto: 2 quóniam tristítia mihi magna est, et contínuus dolor cordi meo. 3 Optábam enim ego ipse anáthema esse a Christo pro frátribus meis, qui sunt cognáti mei secúndum carnem, 4 qui sunt Israëlítæ, quorum adóptio est filiórum, et glória, et testaméntum, et legislátio, et obséquium, et promíssa: 5 quorum patres, et ex quibus est Christus secúndum carnem, qui est super ómnia Deus benedíctus in sǽcula. Amen. [Responsory1] (rubrica 196) @SanctiM/01-07 (sed rubrica 1960) @Sancti/01-06:Responsory1InfraOctavam [Lectio2] !Rom 9:6-10 6 Non autem quod excíderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlítæ: 7 neque qui semen sunt Abrahæ, omnes fílii: sed in Isaac vocábitur tibi semen: 8 id est, non qui fílii carnis, hi fílii Dei: sed qui fílii sunt promissiónis, æstimántur in sémine. 9 Promissiónis enim verbum hoc est: Secúndum hoc tempus véniam: et erit Saræ fílius. 10 Non solum autem illa: sed et Rebécca ex uno concúbitu habens, Isaac patris nostri. [Responsory2] (rubrica 196) @SanctiM/01-07 (sed feria 7) @SanctiM/01-07:Responsory3 (sed rubrica 1960) @Sancti/01-06 [Lectio3] !Rom 9:11-16 11 Cum enim nondum nati fuíssent, aut áliquid boni egíssent, aut mali, (ut secúndum electiónem propósitum Dei manéret), 12 non ex opéribus, sed ex vocánte dictum est ei: Quia major sérviet minóri, 13 sicut scriptum est: Jacob diléxi, Esau autem ódio hábui. 14 Quid ergo dicémus? numquid iníquitas apud Deum? Absit. 15 Móysi enim dicit: Miserébor cujus miséreor: et misericórdiam præstábo cujus miserébor. 16 Igitur non voléntis, neque curréntis, sed miseréntis est Dei. [Responsory3] (rubrica 196) @SanctiM/01-07 (sed rubrica 1960) @Sancti/01-06