[Officium] Ad Romános, cap. 8 (sed rubrica 1955 aut rubrica 196) Die Quinta Januarii [Rank] ;;Feria;;1;;vide Sancti/01-01 (sed rubrica 1955 aut rubrica 196) ;;Feria;;1.2;;vide Sancti/01-01 [Rule] vide Sancti/01-01 Feria Te Deum [Lectio1] De Epístola ad Romános !Rom 8:1-4 1 Nihil ergo nunc damnatiónis est iis, qui sunt in Christo Jesu, qui non secúndum carnem ámbulant. 2 Lex enim spíritus vitæ in Christo Jesu liberávit me a lege peccáti et mortis. 3 Nam quod impossíbile erat legi, in quo infirmabátur per carnem: Deus Fílium suum mittens in similitúdinem carnis peccáti, et de peccáto damnávit peccátum in carne, 4 ut justificátio legis implerétur in nobis, qui non secúndum carnem ambulámus, sed secúndum spíritum. [Responsory1] @Sancti/01-01 [Lectio2] !Rom 8:5-9 5 Qui enim secúndum carnem sunt: quæ carnis sunt, sápiunt. Qui vero secúndum spíritum sunt, quæ sunt spíritus, séntiunt. 6 Nam prudéntia carnis, mors est: prudéntia autem spíritus, vita et pax. 7 Quóniam sapiéntia carnis inimíca est Deo: legi enim Dei non est subjécta: nec enim potest. 8 Qui autem in carne sunt, Deo placére non possunt. 9 Vos autem in carne non estis, sed in spíritu: si tamen Spíritus Dei hábitat in vobis. [Responsory2] @Sancti/01-01 [Lectio3] !Rom 8:9-11 9 Si quis autem Spíritum Christi non habet: hic non est ejus. 10 Si autem Christus in vobis est: corpus quidem mórtuum est propter peccátum, spíritus vero vivit propter justificatiónem. 11 Quod si Spíritus ejus, qui suscitávit Jesum a mórtuis, hábitat in vobis: qui suscitávit Jesum Christum a mórtuis, vivificábit, et mortália córpora vestra, propter inhabitántem Spíritum ejus in vobis. [Responsory3] @Sancti/01-01:Responsory3 [Lectio4] (rubrica 1955 aut rubrica 196) @:Lectio3