[Officium] Ad Romános, cap. 6 (sed rubrica 1955 aut rubrica 196 aut rubrica altovadensis) Die Tertia Januarii [Rank] ;;Feria;;1;;vide Sancti/01-01 (sed rubrica 1955 aut rubrica 196) ;;Feria;;1.2;;vide Sancti/01-01 (sed rubrica altovadensis) ;;Feria;;1.4;;vide Tempora/Nat1-0 [Rule] vide Sancti/01-01 Feria Te Deum [Lectio1] De Epístola ad Romános !Rom 6:1-5 1 Quid ergo dicémus? permanébimus in peccáto ut grátia abúndet? 2 Absit. Qui enim mórtui sumus peccáto, quómodo adhuc vivémus in illo? 3 an ignorátis quia quicúmque baptizáti sumus in Christo Jesu, in morte ipsíus baptizáti sumus? 4 Consepúlti enim sumus cum illo per baptísmum in mortem: ut quómodo Christus surréxit a mórtuis per glóriam Patris, ita et nos in novitáte vitæ ambulémus. 5 Si enim complantáti facti sumus similitúdini mortis ejus: simul et resurrectiónis érimus. [Responsory1] @Sancti/01-01:Responsory4 [Lectio2] !Rom 6:6-11 6 Hoc sciéntes, quia vetus homo noster simul crucifíxus est, ut destruátur corpus peccáti, et ultra non serviámus peccáto. 7 Qui enim mórtuus est, justificátus est a peccáto. 8 Si autem mórtui sumus cum Christo, crédimus quia simul étiam vivémus cum Christo, 9 sciéntes quod Christus resúrgens ex mórtuis jam non móritur: mors illi ultra non dominábitur. 10 Quod enim mórtuus est peccáto, mórtuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. 11 Ita et vos existimáte vos mórtuos quidem esse peccáto, vivéntes autem Deo, in Christo Jesu Dómino nostro. [Responsory2] @Sancti/01-01:Responsory5 [Lectio3] !Rom 6:12-18 12 Non ergo regnet peccátum in vestro mortáli córpore ut obediátis concupiscéntiis ejus. 13 Sed neque exhibeátis membra vestra arma iniquitátis peccáto: sed exhibéte vos Deo, tamquam ex mórtuis vivéntes: et membra vestra arma justítiæ Deo. 14 Peccátum enim vobis non dominábitur: non enim sub lege estis, sed sub grátia. 15 Quid ergo? peccábimus, quóniam non sumus sub lege, sed sub grátia? Absit. 16 Nescítis quóniam cui exhibétis vos servos ad obediéndum, servi estis ejus, cui obedítis, sive peccáti ad mortem, sive obeditiónis ad justítiam? 17 Grátias autem Deo quod fuístis servi peccáti, obedístis autem ex corde in eam formam doctrínæ, in quam tráditi estis. 18 Liberáti autem a peccáto, servi facti estis justítiæ. [Responsory3] @Sancti/01-01:Responsory6 [Ant Prima] (rubrica altovadensis) @Sancti/01-01:Ant Vespera:2 [Ant Tertia] (rubrica altovadensis) @Sancti/01-01:Ant Vespera:3 [Ant Sexta] (rubrica altovadensis) @Sancti/01-01:Ant Vespera:4 [Ant Nona] (rubrica altovadensis) @Sancti/01-01:Ant Vespera:5