[Officium] Ad Romános, cap. 5 (sed rubrica 1955 aut rubrica 196 aut rubrica altovadensis) Die Secunda Januarii [Rank] ;;Feria;;1;;vide Sancti/01-01 (sed rubrica 1955 aut rubrica 196) ;;Feria;;1.2;;vide Sancti/01-01 (sed rubrica altovadensis) ;;Feria;;1.4;;vide Tempora/Nat1-0 [Rule] vide Sancti/01-01 Feria Te Deum [Lectio1] De Epístola ad Romános !Rom 5:1-5 1 Justificáti ergo ex fide, pacem habeámus ad Deum per Dóminum nostrum Jesum Christum: 2 per quem et habémus accéssum per fidem in grátiam istam, in qua stamus, et gloriámur in spe glóriæ filiórum Dei. 3 Non solum autem, sed et gloriámur in tribulatiónibus: sciéntes quod tribulátio patiéntiam operátur: 4 patiéntia autem probatiónem, probátio vero spem: 5 spes autem non confúndit: quia cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per Spíritum Sanctum, qui datus est nobis. [Responsory1] @Sancti/01-01 [Lectio2] !Rom 5:6-9 6 Ut quid enim Christus, cum adhuc infírmi essémus, secúndum tempus, pro ímpiis mórtuus est? 7 Vix enim pro justo quis móritur: nam pro bono fórsitan quis áudeat mori. 8 Comméndat autem caritátem suam Deus in nobis: quóniam cum adhuc peccatóres essémus, secúndum tempus, 9 Christus pro nobis mórtuus est: multo ígitur magis nunc justificáti in sánguine ipsíus, salvi érimus ab ira per ipsum. [Responsory2] @Sancti/01-01 [Lectio3] !Rom 5:10-12 10 Si enim cum inimíci essémus, reconciliáti sumus Deo per mortem Fílii ejus: multo magis reconciliáti, salvi érimus in vita ipsíus. 11 Non solum autem: sed et gloriámur in Deo per Dóminum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliatiónem accépimus. 12 Proptérea sicut per unum hóminem peccátum in hunc mundum intrávit, et per peccátum mors, et ita in omnes hómines mors pertránsiit, in quo omnes peccavérunt. [Responsory3] @Sancti/01-01 [Ant Prima] (rubrica altovadensis) @Sancti/01-01:Ant Vespera:2 [Ant Tertia] (rubrica altovadensis) @Sancti/01-01:Ant Vespera:3 [Ant Sexta] (rubrica altovadensis) @Sancti/01-01:Ant Vespera:4 [Ant Nona] (rubrica altovadensis) @Sancti/01-01:Ant Vespera:5