[Officium] Feria VI infra Hebdomadam VI post Epiphaniam [Rank] ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De Epístola ad Hebrǽos !Heb 11:1-4 1 Est autem fides sperandárum substántia rerum, arguméntum non apparéntium. 2 In hac enim testimónium consecúti sunt senes. 3 Fide intellígimus aptáta esse sǽcula verbo Dei: ut ex invisibílibus visibília fíerent. 4 Fide plúrimam hóstiam Abel, quam Cain, óbtulit Deo, per quam testimónium consecútus est esse justus, testimónium perhibénte munéribus ejus Deo, et per illam defúnctus adhuc lóquitur. [Responsory1] @Tempora/Epi2-5:Responsory1 [Lectio2] !Heb 11:5-7 5 Fide Henoch translátus est ne vidéret mortem, et non inveniebátur, quia tránstulit illum Deus: ante translatiónem enim testimónium hábuit placuísse Deo. 6 Sine fide autem impossíbile est placére Deo. Crédere enim opórtet accedéntem ad Deum quia est, et inquiréntibus se remunerátor sit. 7 Fide Noe respónso accépto de iis quæ adhuc non videbántur, métuens aptávit arcam in salútem domus suæ, per quam damnávit mundum: et justítiæ, quæ per fidem est, hæres est institútus. [Responsory2] @Tempora/Epi2-5:Responsory2 [Lectio3] !Heb 11:8-10 8 Fide qui vocátur Abraham obedívit in locum exíre, quem acceptúrus erat in hæreditátem: et éxiit, nésciens quo iret. 9 Fide demorátus est in terra repromissiónis, tamquam in aliéna, in cásulis habitándo cum Isaac et Jacob cohærédibus repromissiónis ejúsdem. 10 Exspectábat enim fundaménta habéntem civitátem: cujus ártifex et cónditor Deus. [Responsory3] @Tempora/Epi2-5:Responsory3