[Officium] Sabbato infra Hebdomadam V post Epiphaniam [Rank] ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] Incipit epístola beáti Pauli Apóstoli ad Philémonem !Phlm 1:1-6 1 Paulus vinctus Christi Jesu, et Timótheus frater, Philémoni dilécto, et adjutóri nostro, 2 et Appíæ soróri caríssimæ, et Archíppo commilitóni nostro, et ecclésiæ, quæ in domo tua est. 3 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo. 4 Grátias ago Deo meo, semper memóriam tui fáciens in oratiónibus meis, 5 áudiens caritátem tuam, et fidem, quam habes in Dómino Jesu, et in omnes sanctos: 6 ut communicátio fídei tuæ évidens fiat in agnitióne omnis óperis boni, quod est in vobis in Christo Jesu. [Responsory1] @Tempora/Epi2-6:Responsory1 [Lectio2] !Phlm 1:7-11 7 Gáudium enim magnum hábui, et consolatiónem in caritáte tua: quia víscera sanctórum requievérunt per te, frater. 8 Propter quod multam fidúciam habens in Christo Jesu imperándi tibi quod ad rem pértinet: 9 propter caritátem magis óbsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi: 10 óbsecro te pro meo fílio, quem génui in vínculis, Onésimo, 11 qui tibi aliquándo inútilis fuit, nunc autem et mihi et tibi útilis, [Responsory2] @Tempora/Epi2-6:Responsory2 [Lectio3] !Phlm 1:12-19 12 quem remísi tibi. Tu autem illum, ut mea víscera, súscipe: 13 quem ego volúeram mecum detinére, ut pro te mihi ministráret in vínculis Evangélii: 14 sine consílio autem tuo nihil vólui fácere, uti ne velut ex necessitáte bonum tuum esset, sed voluntárium. 15 Fórsitan enim ídeo discéssit ad horam a te, ut ætérnum illum recíperes: 16 jam non ut servum, sed pro servo caríssimum fratrem, máxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Dómino? 17 Si ergo habes me sócium, súscipe illum sicut me: 18 si autem áliquid nócuit tibi, aut debet, hoc mihi ímputa. 19 Ego Paulus scripsi mea manu. [Responsory3] @Tempora/Epi2-6:Responsory3