[Officium] Feria VI infra Hebdomadam V post Epiphaniam [Rank] ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De epístola ad Titum !Titus 2:15; 3:1-2 15 Hæc lóquere, et exhortáre, et árgue cum omni império. Nemo te contémnat. 1 Admone illos princípibus, et potestátibus súbditos esse, dicto obedíre, ad omne opus bonum parátos esse: 2 néminem blasphemáre, non litigiósos esse, sed modéstos, omnem ostendéntes mansuetúdinem ad omnes hómines. [Responsory1] @Tempora/Epi2-5:Responsory1 [Lectio2] !Titus 3:3-7 3 Erámus enim aliquándo et nos insipiéntes, incréduli, errántes, serviéntes desidériis, et voluptátibus váriis, in malítia et invídia agéntes, odíbiles, odiéntes ínvicem. 4 Cum autem benígnitas et humánitas appáruit Salvatóris nostri Dei, 5 non ex opéribus justítiæ, quæ fécimus nos, sed secúndum suam misericórdiam salvos nos fecit per lavácrum regeneratiónis et renovatiónis Spíritus Sancti, 6 quem effúdit in nos abúnde per Jesum Christum Salvatórem nostrum: 7 ut justificáti grátia ipsíus, hærédes simus secúndum spem vitæ ætérnæ. [Responsory2] @Tempora/Epi2-5:Responsory2 [Lectio3] !Titus 3:8-11 8 Fidélis sermo est: et de his volo te confirmáre: ut curent bonis opéribus præésse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utília homínibus. 9 Stultas autem quæstiónes, et genealógias, et contentiónes, et pugnas legis devíta: sunt enim inútiles, et vanæ. 10 Hæréticum hóminem post unam et secúndam correptiónem devíta: 11 sciens quia subvérsus est, qui ejúsmodi est, et delínquit, cum sit próprio judício condemnátus. [Responsory3] @Tempora/Epi2-5:Responsory3