[Officium] Feria V infra Hebdomadam V post Epiphaniam [Rank] ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] Incipit Epístola beáti Pauli Apóstoli ad Titum !Titus 1:1-4 1 Paulus servus Dei, Apóstolus autem Jesu Christi secúndum fidem electórum Dei, et agnitiónem veritátis, quæ secúndum pietátem est 2 in spem vitæ ætérnæ, quam promísit qui non mentítur, Deus, ante témpora sæculária: 3 manifestávit autem tempóribus suis verbum suum in prædicatióne, quæ crédita est mihi secúndum præcéptum Salvatóris nostri Dei: 4 Tito dilécto fílio secúndum commúnem fidem, grátia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatóre nostro. [Responsory1] @Tempora/Epi2-4:Responsory1 [Lectio2] !Titus 1:5-9 5 Hujus rei grátia relíqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, córrigas, et constítuas per civitátes presbýteros, sicut et ego dispósui tibi, 6 si quis sine crímine est, uníus uxóris vir, fílios habens fidéles, non in accusatióne luxúriæ, aut non súbditos. 7 Opórtet enim epíscopum sine crímine esse, sicut Dei dispensatórem: non supérbum, non iracúndum, non vinoléntum, non percussórem, non turpis lucri cúpidum: 8 sed hospitálem, benígnum, sóbrium, justum, sanctum, continéntem, 9 amplecténtem eum, qui secúndum doctrínam est, fidélem sermónem: ut potens sit exhortári in doctrína sana, et eos qui contradícunt, argúere. [Responsory2] @Tempora/Epi2-4:Responsory2 [Lectio3] !Titus 1:10-15 10 Sunt enim multi étiam inobediéntes, vaníloqui, et seductóres: máxime qui de circumcisióne sunt: 11 quos opórtet redárgui: qui univérsas domos subvértunt, docéntes quæ non opórtet, turpis lucri grátia. 12 Dixit quidam ex illis, próprius ipsórum prophéta: Creténses semper mendáces, malæ béstiæ, ventres pigri. 13 Testimónium hoc verum est. Quam ob causam íncrepa illos dure, ut sani sint in fide, 14 non intendéntes Judáicis fábulis, et mandátis hóminum, aversántium se a veritáte. 15 Omnia munda mundis: coinquinátis autem et infidélibus, nihil est mundum. [Responsory3] @Tempora/Epi2-4:Responsory3