[Officium] Dominica V Post Epiphaniam [Rank] ;;Semiduplex;;5 [Rule] 9 lectiones Symbolum Athanasium [Ant 1] (rubrica cisterciensis) @Tempora/Epi4-0 [Oratio] Famíliam tuam, quǽsumus, Dómine, contínua pietáte custódi: ut, quæ in sola spe grátiæ cœléstis innítitur, tua semper protectióne muniátur. $Per Dominum [Lectio1] Incipit Epístola prima beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum !1 Tim 1:1-4 1 Paulus Apóstolus Jesu Christi secúndum impérium Dei Salvatóris nostri, et Christi Jesu spei nostræ: 2 Timótheo dilécto fílio in fide. Grátia, misericórdia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Dómino nostro. 3 Sicut rogávi te ut remanéres Ephesi, cum irem in Macedóniam, ut denuntiáres quibúsdam ne áliter docérent, 4 neque inténderent fábulis, et genealogíis interminátis: quæ quæstiónes præstant magis quam ædificatiónem Dei, quæ est in fide. [Responsory1] @Tempora/Epi2-0:Responsory1 [Lectio2] !1 Tim 1:5-11 5 Finis autem præcépti est cáritas de corde puro, et consciéntia bona, et fide non ficta. 6 A quibus quidam aberrántes, convérsi sunt in vanilóquium, 7 voléntes esse legis doctóres, non intellegéntes neque quæ loquúntur, neque de quibus affírmant. 8 Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legítime utátur: 9 sciens hoc quia lex justo non est pósita, sed injústis, et non súbditis, ímpiis et peccatóribus, scelerátis, et contaminátis, parricídis et matricídis, homicídis, 10 fornicáriis, masculórum concubitóribus, plagiáriis, mendácibus et perjúris, et si quid áliud sanæ doctrínæ adversátur, 11 quæ est secúndum Evangélium glóriæ beáti Dei, quod créditum est mihi. [Responsory2] @Tempora/Epi2-0:Responsory2 [Lectio3] !1 Tim 1:12-16 12 Grátias ago ei, qui me confortávit Christo Jesu Dómino nostro, quia fidélem me existimávit, ponens in ministério: 13 qui prius blasphémus fui, et persecútor, et contumeliósus: sed misericórdiam Dei consecútus sum, quia ignórans feci in incredulitáte. 14 Superabundávit autem grátia Dómini nostri cum fide et dilectióne, quæ est in Christo Jesu. 15 Fidélis sermo, et omni acceptióne dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatóres salvos fácere, quorum primus ego sum. 16 Sed ídeo misericórdiam consecútus sum: ut in me primo osténderet Christus Jesus omnem patiéntiam ad informatiónem eórum, qui creditúri sunt illi, in vitam ætérnam. [Responsory3] @Tempora/Epi2-0:Responsory3 [Lectio4] Sermo sancti Augustíni Epíscopi !De Verbis Apóstoli, Sermo 8 sub initio Humanus sermo, et omni acceptióne dignus, quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatóres salvos fácere. Attende Evangélium: Venit enim Fílius hóminis quarere, et salvare, quod períerat. Si homo non periísset, Fílius hóminis non venísset. Ergo períerat homo: venit Deus homo, et invéntus est homo. Períerat homo per líberam voluntátem: venit Deus homo per grátiam liberatrícem. [Responsory4] @Tempora/Epi2-0:Responsory4 [Lectio5] Quæris, quid valeat ad malum líberum arbítrium? Récole hóminem peccántem. Quæris, quid valeat ad auxílium Deus et homo? Attende in eo grátiam liberántem. Nusquam pótuit sic osténdi, quantum valeat volúntas hóminis usurpáta per supérbiam, ad uténdum sine adjutório Dei: malum non pótuit plus, et manifestius éxprimi, quam in hómine primo. Ecce perit primus homo, et ubi esset, nisi venísset secundus homo? quia et ille homo, ideo et iste homo; et ideo humanus sermo. [Responsory5] @Tempora/Epi2-0:Responsory5 [Lectio6] Prorsus nusquam sic appáret benígnitas gratiæ, et liberálitas omnipoténtiæ Dei, quam in hómine mediatore Dei et hóminum, hómine Christo Jesu. Quid enim dícimus, fratres mei? In fide catholica nutrítis loquor, vel in pacem catholicam lucratis. Nóvimus et tenémus, mediatórem Dei et hóminum, hóminem Christum Jesum, in quantum homo erat, ejus esse natúræ, cujus et nos sumus. Non enim alterius natúræ caro nostra, et caro illíus: nec alterius natúræ ánima nostra, et ánima illíus. Hanc suscépit natúram, quam salvandam esse judicávit. [Responsory6] @Tempora/Epi2-0:Responsory6 [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 13:24-30 In illo témpore: Dixit Jesus turbis parábolam hanc: Simile factum est regnum cælórum hómini, qui seminávit bonum semen in agro suo. Et réliqua. _ Homilía S. Augustíni Epíscopi !Liber Quæst. Evang. in Matth. cap. 11, tom. 4 Cum negligéntius ágerent præpósiti Ecclésiæ, aut cum dormitiónem mortis accíperent Apóstoli, venit diábolus, et superseminávit eos, quos malos fílios Dóminus interpretátur. Sed quǽritur: utrum hærétici sint, an male vivéntes cathólici? Possunt enim dici fílii mali étiam hærétici, quia ex eódem Evangélii sémine, et Christi nómine procreáti, pravis opiniónibus ad falsa dógmata convertúntur. [Responsory7] @Tempora/Epi2-0:Responsory7 [Lectio8] Sed quod dicit eos in médio trítici seminatos, quasi vidéntur illi significari, qui uníus communiónis sunt. Verúmtamen quóniam Dóminus agrum ipsum, non Ecclésiam, sed hunc mundum interpretátus est: bene intelligúntur hærétici, quia non societáte uníus Ecclésiæ, vel uníus fidei, sed societáte solíus nóminis christiáni in hoc mundo permiscéntur bonis. At illi, qui in eádem fide mali sunt, pálea pótius quam zizánia reputántur: quia pálea étiam fundaméntum ipsum habet cum fruménto, radicémque communem. [Responsory8] @Tempora/Pent01-0:Responsory8 [Lectio9] In illa plane sagéna, qua concludúntur et mali et boni pisces, non absurde mali cathólici intelligúntur. Aliud est enim mare, quod magis mundum istum signíficat: aliud sagéna, quæ uníus fidei, vel uníus Ecclésiæ communiónem vidétur osténdere. Inter hæréticos et malos cathólicos hoc ínterest, quod hæretici falsa credunt: illi autem, vera credéntes, non vivunt ita ut credunt. &teDeum [Ant 2] Dómine, * nonne bonum semen seminásti in agro tuo? unde ergo habet zizánia? Et ait illis: Hoc fecit inimícus homo. [Ant 3] Collígite * primum zizánia, et alligáte ea in fascículos ad comburéndum: tríticum autem congregáte in hórreum meum, dicit Dóminus.