[Officium] Feria IV infra Hebdomadam IV post Epiphaniam [Rank] ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De Epístola ad Colossénses !Col 3:12-15 12 Indúite vos ergo, sicut elécti Dei, sancti, et dilécti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, modéstiam, patiéntiam: 13 supportántes ínvicem, et donántes vobismetípsis si quis advérsus áliquem habet querélam: sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos. 14 Super ómnia autem hæc, caritátem habéte, quod est vínculum perfectiónis: 15 et pax Christi exsúltet in córdibus vestris, in qua et vocáti estis in uno córpore: et grati estóte. [Responsory1] @Tempora/Epi2-3:Responsory1 [Lectio2] !Col 3:16-21 16 Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia, docéntes, et commonéntes vosmetípsos, psalmis, hymnis, et cánticis spirituálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo. 17 Omne, quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Jesu Christi, grátias agéntes Deo et Patri per ipsum. 18 Mulíeres, súbditæ estóte viris, sicut opórtet, in Dómino. 19 Viri, dilígite uxóres vestras, et nolíte amári esse ad illas. 20 Fílii, obedíte paréntibus per ómnia: hoc enim plácitum est in Dómino. 21 Patres, nolíte ad indignatiónem provocáre fílios vestros, ut non pusíllo ánimo fiant. [Responsory2] @Tempora/Epi2-3:Responsory2 [Lectio3] !Col 3:22-25;4:1-2 22 Servi, obedíte per ómnia dóminis carnálibus, non ad óculum serviéntes, quasi homínibus placéntes, sed in simplicitáte cordis, timéntes Deum. 23 Quodcúmque fácitis, ex ánimo operámini sicut Dómino, et non homínibus: 24 sciéntes quod a Dómino accipiétis retributiónem hæreditátis. Dómino Christo servíte. 25 Qui enim injúriam facit, recípiet id quod iníque gessit: et non est personárum accéptio apud Deum. 1 Dómini, quod justum est et æquum, servis præstáte: sciéntes quod et vos Dóminum habétis in cælo. 2 Oratióni instáte, vigilántes in ea in gratiárum actióne: [Responsory3] @Tempora/Epi2-3:Responsory3