[Officium] Feria Secunda infra Hebdomadam IV post Epiphaniam [Rank] ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De Epístola ad Philippénses !Phil 4:1-3 1 Itaque fratres mei caríssimi, et desideratíssimi, gáudium meum, et coróna mea: sic state in Dómino, caríssimi. 2 Evódiam rogo, et Sýntychen déprecor, idípsum sápere in Dómino. 3 Etiam rogo et te, germáne compar, ádjuva illas, quæ mecum laboravérunt in Evangélio cum Cleménte, et céteris adjutóribus meis, quorum nómina sunt in libro vitæ. [Responsory1] @Tempora/Epi2-1:Responsory1 [Lectio2] !Phil 4:4-7 4 Gaudéte in Dómino semper: íterum dico gaudéte. 5 Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus: Dóminus prope est. 6 Nihil sollíciti sitis: sed in omni oratióne, et obsecratióne, cum gratiárum actióne petitiónes vestræ innotéscant apud Deum. 7 Et pax Dei, quæ exúperat omnem sensum, custódiat corda vestra, et intellegéntias vestras in Christo Jesu. [Responsory2] @Tempora/Epi2-1:Responsory2 [Lectio3] !Phil 4:8-10 8 De cétero fratres, quæcúmque sunt vera, quæcúmque pudíca, quæcúmque justa, quæcúmque sancta, quæcúmque amabília, quæcúmque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplínæ, hæc cogitáte. 9 Quæ et didicístis, et accepístis, et audístis, et vidístis in me, hæc ágite: et Deus pacis erit vobíscum. 10 Gavísus sum autem in Dómino veheménter, quóniam tandem aliquándo refloruístis pro me sentíre, sicut et sentiebátis: occupáti autem erátis. [Responsory3] @Tempora/Epi2-1:Responsory3