[Officium] Feria V infra Hebdomadam III post Epiphaniam [Rank] ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De Epístola ad Ephésios !Eph 4:1-6 1 Obsecro ítaque vos ego vinctus in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis, 2 cum omni humilitáte, et mansuetúdine, cum patiéntia, supportántes ínvicem in caritáte, 3 sollíciti serváre unitátem Spíritus in vínculo pacis. 4 Unum corpus, et unus Spíritus, sicut vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ. 5 Unus Dóminus, una fides, unum baptísma. 6 Unus Deus et Pater ómnium, qui est super omnes, et per ómnia, et in ómnibus nobis. [Responsory1] @Tempora/Epi2-4:Responsory1 [Lectio2] !Eph 4:7-10 7 Unicuíque autem nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi. 8 Propter quod dicit: Ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem: dedit dona homínibus. 9 Quod autem ascéndit, quid est, nisi quia et descéndit primum in inferióres partes terræ? 10 Qui descéndit, ipse est et qui ascéndit super omnes cælos, ut impléret ómnia. [Responsory2] @Tempora/Epi2-4:Responsory2 [Lectio3] !Eph 4:11-15 11 Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres, 12 ad consummatiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi: 13 donec occurrámus omnes in unitátem fídei, et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi: 14 ut jam non simus párvuli fluctuántes, et circumferámur omni vento doctrínæ in nequítia hóminum, in astútia ad circumventiónem erróris. 15 Veritátem autem faciéntes in caritáte, crescámus in illo per ómnia, qui est caput Christus: [Responsory3] @Tempora/Epi2-4:Responsory3