[Officium] Feria II infra Hebdomadam III post Epiphaniam [Rank] ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De Epístola ad Gálatas !Gal 3:1-6 1 O insensáti Gálatæ, quis vos fascinávit non obedíre veritáti, ante quorum óculos Jesus Christus præscríptus est, in vobis crucifíxus? 2 Hoc solum a vobis volo díscere: ex opéribus legis Spíritum accepístis, an ex audítu fídei? 3 sic stulti estis, ut cum Spíritu cœpéritis, nunc carne consummémini? 4 tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa. 5 Qui ergo tríbuit vobis Spíritum, et operátur virtútes in vobis: ex opéribus legis, an ex audítu fídei? 6 Sicut scriptum est: Abraham crédidit Deo, et reputátum est illi ad justítiam: [Responsory1] @Tempora/Epi2-1:Responsory1 [Lectio2] !Gal 3:7-10 7 Cognóscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt fílii Abrahæ. 8 Próvidens autem Scriptúra quia ex fide justíficat gentes Deus, prænuntiávit Abrahæ: Quia benedicéntur in te omnes gentes. 9 Igitur qui ex fide sunt, benedicéntur cum fidéli Abraham. 10 Quicúmque enim ex opéribus legis sunt, sub maledícto sunt. Scriptum est enim: Maledíctus omnis qui non permánserit in ómnibus quæ scripta sunt in libro legis ut fáciat ea. [Responsory2] @Tempora/Epi2-1:Responsory2 [Lectio3] !Gal 3:11-14 11 Quóniam autem in lege nemo justificátur apud Deum, maniféstum est: quia justus ex fide vivit. 12 Lex autem non est ex fide, sed: Qui fécerit ea, vivet in illis. 13 Christus nos redémit de maledícto legis, factus pro nobis maledíctum: quia scriptum est: Maledíctus omnis qui pendet in ligno: 14 ut in géntibus benedíctio Abrahæ fíeret in Christo Jesu, ut pollicitatiónem Spíritus accipiámus per fidem. [Responsory3] @Tempora/Epi2-1:Responsory3