[Officium] Dominica III Post Epiphaniam [Rank] ;;Semiduplex;;5 [Rule] 9 lectiones Symbolum Athanasium [Ant 1] (rubrica cisterciensis) Fratres, * glorificáte, et portáte Dóminum in córpore vestro, allelúia. [Oratio] Omnípotens sempitérne Deus, infirmitátem nostram propítius réspice: atque, ad protegéndum nos, déxteram tuæ majestátis exténde. $Per Dominum [Lectio1] Incipit Epístola beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas !Gal 1:1-5 1 Paulus Apóstolus non ab homínibus, neque per hóminem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitávit eum a mórtuis: 2 et qui mecum sunt omnes fratres, ecclésiis Galátiæ. 3 Grátia vobis, et pax a Deo Patre, et Dómino nostro Jesu Christo, 4 qui dedit semetípsum pro peccátis nostris, ut eríperet nos de præsénti sǽculo nequam, secúndum voluntátem Dei et Patris nostri, 5 cui est glória in sǽcula sæculórum. Amen. [Responsory1] @Tempora/Epi2-0:Responsory1 [Lectio2] !Gal 1:6-10 6 Miror quod sic tam cito transferímini ab eo, qui vos vocávit in grátiam Christi in áliud Evangélium: 7 quod non est áliud, nisi sunt áliqui, qui vos contúrbant, et volunt convértere Evangélium Christi. 8 Sed licet nos, aut Angelus de cælo evangelízet vobis prætérquam quod evangelizávimus vobis, anáthema sit. 9 Sicut prædíximus, et nunc íterum dico: Si quis vobis evangelizáverit præter id, quod accepístis, anáthema sit. 10 Modo enim homínibus suádeo, an Deo? An quæro homínibus placére? Si adhuc homínibus placérem, Christi servus non essem. [Responsory2] @Tempora/Epi2-0:Responsory2 [Lectio3] !Gal 1:11-14 11 Notum enim vobis fácio, fratres, Evangélium, quod evangelizátum est a me, quia non est secúndum hóminem: 12 neque enim ego ab hómine accépi illud, neque dídici, sed per revelatiónem Jesu Christi. 13 Audístis enim conversatiónem meam aliquándo in Judaísmo: quóniam supra modum persequébar Ecclésiam Dei, et expugnábam illam, 14 et proficiébam in Judaísmo supra multos coætáneos meos in génere meo, abundántius æmulátor exístens paternárum meárum traditiónum. [Responsory3] @Tempora/Epi2-0:Responsory3 [Lectio4] De Expositióne sancti Augustíni Epíscopi in Epístolam ad Gálatas !Præfátio tom. 4 Causa, propter quam scribit Apóstolus ad Gálatas, hæc est: ut intélligant grátiam Dei id secum ágere, ut sub lege jam non sint. Cum enim prædicáta eis esset Evangélii grátia, non defuérunt quidam ex circumcisióne, quamvis Christiáni nómine, nondum tamen tenéntes ipsum gratiæ benefícium, et adhuc voléntes esse sub onéribus legis, quæ Dóminus Deus imposúerat non justítiæ serviéntibus, sed peccáto, justam scílicet legem injústis homínibus dando ad demonstranda peccáta eórum, non auferenda. Non enim aufert peccáta, nisi grátia fidei, quæ per dilectiónem operátur. [Responsory4] @Tempora/Epi2-0:Responsory4 [Lectio5] Sub hac ergo grátia jam Gálatas constitutos illi volébant constitúere sub onéribus legis, asseverántes nihil eis prodesse Evangélium, nisi circumcideréntur, et ceteras carnales Judáici ritus observatiónes subirent. Et ideo Paulum Apostolum suspectum habere cœperant, a quo illis Evangélium prædicátum erat, tamquam non tenéntem disciplínam ceterórum Apostolórum, qui gentes cogébant judaizare. [Responsory5] @Tempora/Epi2-0:Responsory5 [Lectio6] Talis quidem quæstio est et in Epistola ad Romanos: verúmtamen vidétur aliquid interesse, quod ibi contentiónem ipsam dírimit, litémque componit, quæ inter eos, qui ex Judæis, et eos, qui ex Géntibus credíderant, orta erat: cum illi tamquam ex meritis óperum legis, sibi redditum Evangélii præmium arbitraréntur, quod præmium incircumcisis tamquam imméritis nolébant dari: illi contra Judæis se præferre gestírent, tamquam interfectóribus Dómini. In hac vero epistola ad eos scribit, qui jam commóti erant auctoritate illórum, qui ex Judæis erant, et ad observatiónes legis cogebant. [Responsory6] @Tempora/Epi2-0:Responsory6 [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 8:1-13 In illo témpore: Cum descendísset Jesus de monte, secútæ sunt eum turbæ multæ: et ecce leprósus véniens, adorábat eum. Et réliqua. _ Homilía sancti Hierónymi Presbýteri !Liber 1 Comment. in cap. 8 Matth. De monte Dómino descendénte, occúrrunt turbæ, quia ad altióra ascéndere non valuérunt. Et primus ei occúrrit leprósus: necdum enim póterat cum lepra tam multíplicem in monte Salvatóris audíre sermónem. Et notándum, quod hic primus speciáliter curátus sit: secúndo, puer centuriónis: tértio, socrus Petri fébriens in Caphárnaum: quarto loco, qui obláti sunt ei a dæmónio vexáti: quorum spíritus verbo eiciébat, quando et omnes male habéntes curávit. [Responsory7] @Tempora/Epi2-0:Responsory7 [Lectio8] Et ecce leprosus veniens adorábat eum, dicens. Recte post prædicatiónem atque doctrinam, signi offertur occasio, ut per virtútem miraculi, præteritus apud audiéntes sermo firmétur. Dómine, si vis, potes me mundare. Qui voluntátem rogat, de virtúte non dubitat. Et exténdens Jesus manum tétigit eum, dicens: Volo, mundare. Extendénte manum Dómino, statim lepra fugit. Simulque consídera, quam húmilis, et sine jactántia responsio. Ille dixerat, Si vis: Dóminus respóndit, Volo. Ille præmíserat, Potes me mundare: Dóminus jungit, et dicit, Mundare. Non ergo, ut plerique Latinórum putant, jungéndum est, et legéndum, Volo mundare: sed separatim, ut primum dicat, Volo; deínde ímperet, Mundare. [Responsory8] @Tempora/Pent01-0:Responsory8 [Lectio9] Et ait illi Jesus: Vide, némini díxeris. Et revéra quid erat necésse ut sermóne jactáret, quod corpore præferébat? Sed vade, osténde te sacerdoti. Varias ob causas mittit eum ad sacerdotem: primum propter humilitátem, ut sacerdótibus deferre honórem videátur. Erat enim lege præcéptum, ut, qui mundáti fúerant a lepra, offérrent múnera sacerdótibus. Deínde, ut mundátum vidéntes leprosum, aut créderent Salvatóri, aut non créderent: si créderent, salvaréntur; si non créderent, inexcusábiles forent. Et simul, ne, quod in eo sæpíssime criminabántur, legem viderétur infringere. &teDeum [Ant 2_] Cum descendísset Jesus * de monte, ecce leprósus véniens adorábat eum, dicens: Dómine, si vis, potes me mundáre: et exténdens manum, tétigit eum, dicens: Volo, mundáre. [Ant 2] @:Ant 2_ (sed rubrica cisterciensis) @:Ant 2_:s/Cum descendísset Jesus \*/Cum autem descendísset \* Jesus/ [Ant 3] Dómine, * si vis, potes me mundáre: et exténdens manum, tétigit eum, dicens: Volo, mundáre. [Ant 3] (rubrica cisterciensis) Dómine, * puer meus jacet paralyticus in domo, et male torquétur. Amen dico tibi, ego véniam, et curábo eum. [Ant 3](rubrica 1960) Dómine, * si vis, potes me mundáre: et ait Jesus: Volo, mundáre.