[Officium] Feria VI infra Hebdomadam II post Epiphaniam [Rank] ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De Epístola secúnda ad Corínthios !2 Cor 12:1-4 1 Si gloriári opórtet (non éxpedit quidem) véniam autem ad visiónes, et revelatiónes Dómini. 2 Scio hóminem in Christo ante annos quatuórdecim (sive in córpore néscio, sive extra corpus, néscio, Deus scit:) raptum hujúsmodi usque ad tértium cælum. 3 Et scio hujúsmodi hóminem, (sive in córpore, sive extra corpus, néscio, Deus scit:) 4 quóniam raptus est in paradísum: et audívit arcána verba, quæ non licet hómini loqui. [Responsory1] R. Confitébor tibi, Dómine Deus, in toto corde meo, et honorificábo nomen tuum in ætérnum: * Quia misericórdia tua, Dómine, magna est super me. V. Deus meus es tu, et confitébor tibi: Deus meus es tu, et exaltábo te. R. Quia misericórdia tua, Dómine, magna est super me. [Lectio2] !2 Cor 12:5-9 5 Pro hujúsmodi gloriábor: pro me autem nihil gloriábor, nisi in infirmitátibus meis. 6 Nam, et si volúero gloriári, non ero insípiens: veritátem enim dicam: parco autem, ne quis me exístimet supra id, quod videt in me, aut áliquid audit ex me. 7 Et ne magnitúdo revelatiónum extóllat me, datus est mihi stímulus carnis meæ ángelus sátanæ, qui me colaphízet. 8 Propter quod ter Dóminum rogávi, ut discéderet a me: 9 et dixit mihi: Súfficit tibi grátia mea: nam virtus in infirmitáte perfícitur. [Responsory2] R. Misericórdia tua, Dómine, magna est super me: * Et liberásti ánimam meam ex inférno inferióri. V. In die tribulatiónis meæ clamávi ad te, quia exaudísti me. R. Et liberásti ánimam meam ex inférno inferióri. [Lectio3] !2 Cor 12:9-11 9 Libénter ígitur gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi. 10 Propter quod pláceo mihi in infirmitátibus meis, in contuméliis, in necessitátibus, in persecutiónibus, in angústiis pro Christo: Cum enim infírmor, tunc potens sum. 11 Factus sum insípiens, vos me coëgístis. Ego enim a vobis débui commendári: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum, Apóstoli: tamétsi nihil sum. [Responsory3] R. Factus est mihi Dóminus in refúgium: * Et Deus meus in auxílium spei meæ. V. Erípuit me de inimícis meis fortíssimis, et factus est Dóminus protéctor meus. R. Et Deus meus in auxílium spei meæ. &Gloria R. Et Deus meus in auxílium spei meæ.