[Officium] Feria V infra Hebdomadam II post Epiphaniam [Rank] ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De Epístola secúnda ad Corínthios !2 Cor 10:1-3 1 Ipse autem ego Paulus óbsecro vos per mansuetúdinem et modéstiam Christi, qui in fácie quidem húmilis sum inter vos, absens autem confído in vobis. 2 Rogo autem vos, ne præsens áudeam per eam confidéntiam, qua exístimor audére in quosdam, qui arbitrántur nos tamquam secúndum carnem ambulémus. 3 In carne enim ambulántes, non secúndum carnem militámus. [Responsory1] R. Deus, in te sperávi, Dómine, non confúndar in ætérnum: in justítia tua líbera me, * Et éripe me. V. Inclína ad me aurem tuam, et salva me. R. Et éripe me. [Lectio2] !2 Cor 10:4-7 4 Nam arma milítiæ nostræ non carnália sunt, sed poténtia Deo ad destructiónem munitiónum, consília destruéntes, 5 et omnem altitúdinem extolléntem se advérsus sciéntiam Dei, et in captivitátem redigéntes omnem intelléctum in obséquium Christi, 6 et in promptu habéntes ulcísci omnem inobediéntiam, cum impléta fúerit vestra obediéntia. 7 Quæ secúndum fáciem sunt, vidéte. Si quis confídit sibi Christi se esse, hoc cógitet íterum apud se: quia sicut ipse Christi est, ita et nos. [Responsory2] R. Repleátur os meum laude tua, ut hymnum dicam glóriæ tuæ, tota die magnitúdinem tuam: noli me proícere in témpore senectútis: * Dum defécerit in me virtus mea, ne derelínquas me. V. Gaudébunt lábia mea cum cantávero tibi. R. Dum defécerit in me virtus mea, ne derelínquas me. [Lectio3] !2 Cor 10:8-12 8 Nam, et si ámplius áliquid gloriátus fúero de potestáte nostra, quam dedit Dóminus in ædificatiónem, et non in destructiónem vestram: non erubéscam. 9 Ut autem non exístimer tamquam terrére vos per epístolas: 10 quóniam quidem epístolæ, ínquiunt, graves sunt et fortes: præséntia autem córporis infírma, et sermo contemptíbilis: 11 hoc cógitet qui ejúsmodi est, quia quales sumus verbo per epístolas abséntes, tales et præséntes in facto. 12 Non enim audémus insérere, aut comparáre nos quibúsdam, qui seípsos comméndant: sed ipsi in nobis nosmetípsos metiéntes, et comparántes nosmetípsos nobis. [Responsory3] R. Gaudébunt lábia mea cum cantávero tibi: * Et ánima mea, quam redemísti, Dómine. V. Sed et lingua mea meditábitur justítiam tuam, tota die laudem tuam. R. Et ánima mea, quam redemísti, Dómine. &Gloria R. Et ánima mea, quam redemísti, Dómine.