[Officium] Feria IV infra Hebdomadam II post Epiphaniam [Rank] ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De Epístola secúnda ad Corínthios !2 Cor 7:1-3 1 Has ergo habéntes promissiónes, caríssimi, mundémus nos ab omni inquinaménto carnis et spíritus, perficiéntes sanctificatiónem in timóre Dei. 2 Cápite nos. Néminem lǽsimus, néminem corrúpimus, néminem circumvénimus. 3 Non ad condemnatiónem vestram dico. Prædíximus enim, quod in córdibus nostris estis ad commoriéndum, et ad convivéndum. [Responsory1] R. Ne perdíderis me cum iniquitátibus meis: * Neque in finem irátus resérves mala mea. V. Non intres in judícium cum servo tuo, Dómine. R. Neque in finem irátus resérves mala mea. [Lectio2] !2 Cor 7:4-7 4 Multa mihi fidúcia est apud vos, multa mihi gloriátio pro vobis, replétus sum consolatióne, superabúndo gáudio in omni tribulatióne nostra. 5 Nam et cum venissémus in Macedóniam, nullam réquiem hábuit caro nostra, sed omnem tribulatiónem passi sumus: foris pugnæ, intus timóres. 6 Sed qui consolátur húmiles, consolátus est nos Deus in advéntu Titi. 7 Non solum autem in advéntu ejus, sed étiam in consolatióne, qua consolátus est in vobis, réferens nobis vestrum desidérium, vestrum fletum, vestram æmulatiónem pro me, ita ut magis gaudérem. [Responsory2] R. Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum: * Cantábo et psalmum dicam Dómino. V. Exsúrge, glória mea, exsúrge, psaltérium et cíthara, exsúrgam dilúculo. R. Cantábo et psalmum dicam Dómino. [Lectio3] !2 Cor 7:8-10 8 Quóniam etsi contristávi vos in epístola, non me pœ́nitet: et si pœnitéret, videns quod epístola illa (etsi ad horam) vos contristávit; 9 nunc gáudeo: non quia contristáti estis, sed quia contristáti estis ad pœniténtiam. Contristáti enim estis secúndum Deum, ut in nullo detriméntum patiámini ex nobis. 10 Quæ enim secúndum Deum tristítia est, pœniténtiam in salútem stábilem operátur: sǽculi autem tristítia mortem operátur. [Responsory3] R. Adjútor meus, tibi psallam, quia, Deus, suscéptor meus es: * Deus meus, misericórdia mea. V. Lætábor, et exsultábo in te, psallam nómini tuo, Altíssime. R. Deus meus, misericórdia mea. &Gloria R. Deus meus, misericórdia mea.