[Officium] Sabbato infra Hebdomadam I post Epiphaniam [Rank] ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De Epístola prima ad Corínthios !1 Cor 16:1-4 1 De colléctis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinávi ecclésiis Galátiæ, ita et vos fácite. 2 Per unam sábbati, unusquísque vestrum apud se sepónat, recóndens quod ei bene placúerit: ut non, cum vénero, tunc colléctæ fiant. 3 Cum autem præsens fúero: quos probavéritis per epístolas, hos mittam perférre grátiam vestram in Jerúsalem. 4 Quod si dignum fúerit, ut et ego eam, mecum ibunt. [Responsory1] @Tempora/Epi2-3:Responsory1 [Responsory1](rubrica 1960) @Tempora/Epi2-6:Responsory1 [Lectio2] !1 Cor 16:5-9 5 Véniam autem ad vos, cum Macedóniam pertransíero: nam Macedóniam pertransíbo. 6 Apud vos autem fórsitan manébo, vel étiam hiemábo: ut vos me deducátis, quocúmque íero. 7 Nolo enim vos modo in tránsitu vidére: spero enim me aliquántulum témporis manére apud vos, si Dóminus permíserit. 8 Permanébo autem Ephesi usque ad Pentecósten. 9 Ostium enim mihi apértum est magnum, et évidens: et adversárii multi. [Responsory2] @Tempora/Epi2-3:Responsory2 [Responsory2](rubrica 1960) @Tempora/Epi2-6:Responsory2 [Lectio3] !1 Cor 16:10-14 10 Si autem vénerit Timótheus, vidéte ut sine timóre sit apud vos: opus enim Dómini operátur, sicut et ego. 11 Ne quis ergo illum spernat: dedúcite autem illum in pace, ut véniat ad me: exspécto enim illum cum frátribus. 12 De Apóllo autem fratre vobis notum fácio, quóniam multum rogávi eum, ut veníret ad vos cum frátribus: et útique non fuit volúntas, ut nunc veníret: véniet autem, cum ei vácuum fúerit. 13 Vigiláte, state in fide, viríliter ágite, et confortámini. 14 Omnia vestra in caritáte fiant. [Responsory3] @Tempora/Epi2-3:Responsory3 [Responsory3](rubrica 1960) @Tempora/Epi2-6:Responsory3