[Officium] Feria V infra Hebdomadam I post Epiphaniam [Rank] ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De Epístola prima ad Corínthios !1 Cor 7:1-4 1 De quibus autem scripsístis mihi: Bonum est hómini mulíerem non tángere: 2 propter fornicatiónem autem, unusquísque suam uxórem hábeat, et unaquǽque suum virum hábeat. 3 Uxóri vir débitum reddat: simíliter autem et uxor viro. 4 Múlier sui córporis potestátem non habet, sed vir. Simíliter autem et vir sui córporis potestátem non habet, sed múlier. [Responsory1] @Tempora/Epi2-4:Responsory1 [Lectio2] !1 Cor 7:5-9 5 Nolíte fraudáre ínvicem, nisi forte ex consénsu ad tempus, ut vacétis oratióni: et íterum revertímini in idípsum, ne tentet vos sátanas propter incontinéntiam vestram. 6 Hoc autem dico secúndum indulgéntiam, non secúndum impérium. 7 Volo enim omnes vos esse sicut meípsum: sed unusquísque próprium donum habet ex Deo: álius quidem sic, álius vero sic. 8 Dico autem non nuptis, et víduis: bonum est illis si sic permáneant, sicut et ego. 9 Quod si non se cóntinent, nubant. Mélius est enim núbere, quam uri. [Responsory2] @Tempora/Epi2-4:Responsory2 [Lectio3] !1 Cor 7:10-14 10 Iis autem, qui matrimónio juncti sunt, præcípio non ego, sed Dóminus, uxórem a viro non discédere: 11 quod si discésserit, manére innúptam, aut viro suo reconciliári. Et vir uxórem non dimíttat. 12 Nam céteris ego dico, non Dóminus. Si quis frater uxórem habet infidélem et hæc conséntit habitáre cum illo, non dimíttat illam. 13 Et si qua múlier fidélis habet virum infidélem, et hic conséntit habitáre cum illa, non dimíttat virum: 14 sanctificátus est enim vir infidélis per mulíerem fidélem, et sanctificáta est múlier infidélis per virum fidélem: alióquin fílii vestri immúndi essent, nunc autem sancti sunt. [Responsory3] @Tempora/Epi2-4:Responsory3