[Officium] Feria III infra Hebdomadam I post Epiphaniam [Rank] ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De Epístola prima ad Corínthios !1 Cor 5:1-5 1 Omníno audítur inter vos fornicátio, et talis fornicátio qualis nec inter gentes, ita ut uxórem patris sui áliquis hábeat. 2 Et vos infláti estis: et non magis luctum habuístis, ut tollátur de médio vestrum qui hoc opus fecit. 3 Ego quidem absens córpore, præsens autem spíritu, jam judicávi ut præsens, eum, qui sic operátus est, 4 in nómine Dómini nostri Jesu Christi, congregátis vobis et meo spíritu, cum virtúte Dómini nostri Jesu, 5 trádere hujúsmodi sátanæ in intéritum carnis, ut spíritus salvus sit in die Dómini nostri Jesu Christi. [Responsory1] @Tempora/Epi2-2:Responsory1 [Lectio2] !1 Cor 5:6-8 6 Non est bona gloriátio vestra. Nescítis, quia módicum ferméntum totam massam corrúmpit? 7 Expurgáte vetus ferméntum, ut sitis nova conspérsio, sicut estis ázymi. Etenim Pascha nostrum immolátus est Christus. 8 Itaque epulémur: non in ferménto véteri, neque in ferménto malítiæ, et nequítiæ: sed in ázymis sinceritátis et veritátis. [Responsory2] @Tempora/Epi2-2:Responsory2 [Lectio3] !1 Cor 5:9-11 9 Scripsi vobis in epístola: Ne commisceámini fornicáriis. 10 Non útique fornicáriis hujus mundi, aut aváris, aut rapácibus, aut idólis serviéntibus: alióquin debuerátis de hoc mundo exiísse. 11 Nunc autem scripsi vobis non commiscéri: si is, qui frater nominátur, est fornicátor, aut avárus, aut idólis sérviens, aut malédicus, aut ebriósus, aut rapax: cum hujúsmodi nec cibum súmere. [Responsory3] @Tempora/Epi2-2:Responsory3