[Officium] Feria II infra Hebdomadam I post Epiphaniam [Rank] ;;Feria;;1;; [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De Epístola prima ad Corínthios !1 Cor 2:1-5 1 Et ego, cum veníssem ad vos, fratres, veni non in sublimitáte sermónis, aut sapiéntiæ, annúntians vobis testimónium Christi. 2 Non enim judicávi me scire áliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifíxum. 3 Et ego in infirmitáte, et timóre, et tremóre multo fui apud vos: 4 et sermo meus, et prædicátio mea non in persuasibílibus humánæ sapiéntiæ verbis, sed in ostensióne spíritus et virtútis: 5 ut fides vestra non sit in sapiéntia hóminum, sed in virtúte Dei. [Responsory1] @Tempora/Epi2-0:Responsory1 [Lectio2] !1 Cor 2:6-9 6 Sapiéntiam autem lóquimur inter perféctos: sapiéntiam vero non hujus sǽculi, neque príncipum hujus sǽculi, qui destruúntur: 7 sed lóquimur Dei sapiéntiam in mystério, quæ abscóndita est, quam prædestinávit Deus ante sǽcula in glóriam nostram, 8 quam nemo príncipum hujus sǽculi cognóvit: si enim cognovíssent, nunquam Dóminum glóriæ crucifixíssent. 9 Sed sicut scriptum est: Quod óculus non vidit, nec auris audívit, nec in cor hóminis ascéndit, quæ præparávit Deus iis, qui díligunt illum. [Responsory2] @Tempora/Epi2-0:Responsory2 [Lectio3] !1 Cor 2:10-13 10 Nobis autem revelávit Deus per Spíritum suum: Spíritus enim ómnia scrutátur, étiam profúnda Dei. 11 Quis enim hóminum scit quæ sunt hóminis, nisi spíritus hóminis, qui in ipso est? ita et quæ Dei sunt, nemo cognóvit, nisi Spíritus Dei. 12 Nos autem non spíritum hujus mundi accépimus, sed Spíritum, qui ex Deo est, ut sciámus, quæ a Deo donáta sunt nobis: 13 quæ et lóquimur non in doctis humánæ sapiéntiæ verbis, sed in doctrína Spíritus, spirituálibus spirituália comparántes. [Responsory3] @Tempora/Epi2-0:Responsory3