[Officium] Feria IV infra Hebdomadam IV Adventus [Rank] ;;Feria major;;2.1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De Isaía Prophéta !Isa 51:1-3 1 Audíte me, qui sequímini quod justum est, et quǽritis Dóminum: atténdite ad petram unde excísi estis, et ad cavérnam laci, de qua præcísi estis. 2 Atténdite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram, quæ péperit vos, quia unum vocávi eum, et benedíxi ei, et multiplicávi eum. 3 Consolábitur ergo Dóminus Sion, et consolábitur omnes ruínas ejus: et ponet desértum ejus quasi delícias, et solitúdinem ejus quasi hortum Dómini. Gáudium et lætítia inveniétur in ea, gratiárum áctio et vox laudis. [Responsory1] @Tempora/Adv4-0:Responsory7 [Lectio2] !Isa 51:4-6 4 Atténdite ad me, pópule meus, et tribus mea, me audíte: quia lex a me éxiet, et judícium meum in lucem populórum requiéscet. 5 Prope est justus meus, egréssus est salvátor meus, et brácchia mea pópulos judicábunt: me ínsulæ exspectábunt, et brácchium meum sustinébunt. 6 Leváte in cælum óculos vestros, et vidéte sub terra deórsum: quia cæli sicut fumus liquéscent, et terra sicut vestiméntum atterétur, et habitatóres ejus sicut hæc interíbunt: Salus autem mea in sempitérnum erit, et justítia mea non defíciet. [Responsory2] @Tempora/Adv4-0:Responsory8 [Lectio3] !Isa 51:7-8 7 Audíte me, qui scitis justum, pópulus meus, lex mea in corde eórum: nolíte timére oppróbrium hóminum, et blasphémias eórum ne metuátis. 8 Sicut enim vestiméntum, sic cómedet eos vermis: et sicut lanam, sic devorábit eos tínea: Salus autem mea in sempitérnum erit, et justítia mea in generatiónes generatiónum. [Responsory3] @Tempora/Adv4-0:Responsory9 [Ant Laudes] (rubrica cisterciensis) @Tempora/Adv4-0 [Ant 2] Ponam in Sion * salútem, et in Jerúsalem glóriam meam, allelúja. [Ant 2] (rubrica cisterciensis) Non auferétur * sceptrum de Juda, et dux de fémore ejus, donec véniat qui mitténdus est: et ipse erit expectátio Géntium.