@Tempora/Adv4-0 [Lectio3] @Tempora/Adv4-0::s/-4/-7/ 5 Vidérunt ínsulæ, et timuérunt: extréma terræ obstupuérunt: appropinquavérunt, et accessérunt. 6 Unusquísque próximo suo auxiliábitur, et fratri suo dicet: Confortáre. 7 Confortávit faber ærárius percútiens málleo eum, qui cudébat tunc témporis, dicens: Glútino bonum est: et confortávit eum clavis, ut non moverétur. [Lectio4] @Tempora/Adv4-0::s/$/~/ @Tempora/Adv4-0:Lectio5 [Lectio5] @Tempora/Adv4-0:Lectio6 Nam si inter homines ea demum firma amicitia est, quam morum similitudo sociarit, cum tamen parilitas voluntatum saepe in reprobos tendat affectus, quantum nobis optandum atque nitendum est ut in nullo ab iis quae Deo sunt placita, discrepemus! De quo dicit propheta: Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus: quia non aliter in nobis erit dignitas divinae majestatis, nisi imitatio fuerit voluntatis. [Lectio6] Dicente itaque Domino: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum sicut teipsum: suscipiat fidelis anima auctoris sui atque rectoris immarcescibilem charitatem, totamque se etiam ejus subjiciat voluntati, in cujus operibus atque judiciis nihil vacat a veritate justitiae, nihil a miseratione clementiae. Quoniam etsi magnis quis laboribus et multis fatigetur incommodis, bona est illi causa tolerandi, qui se adversis vel corrigi intelligit, vel probari. Charitatis vero istius pietas perfecta esse non poterit, nisi diligatur et proximus. Quo nomine non ii tantum intelligendi sunt qui nobis amicitia aut propinquitate junguntur, sed omnes prorsus homines, cum quibus nobis natura communis est, sive illi hostes sint, sive socii; sive liberi, sive servi.