[Officium] Feria V infra Hebdomadam III Adventus [Rank] ;;Feria major;;2.1 (sed rubrica cisterciensis) ;;Feria major;;1.15 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De Isaía Prophéta !Isa 33:1-2 1 Væ qui prædáris, nonne et ipse prædáberis? et qui spernis, nonne et ipse spernéris? cum consummáveris deprædatiónem, deprædáberis: cum fatigátus desíeris contémnere, contemnéris. 2 Dómine, miserére nostri, te enim exspectávimus: esto brácchium nostrum in mane, et salus nostra in témpore tribulatiónis. [Responsory1] R. Egrediétur Dóminus, et præliábitur contra gentes: * Et stabunt pedes ejus supra montes olivárum ad Oriéntem. V. Et elevábitur supra omnes colles, et fluent ad eum omnes gentes. R. Et stabunt pedes ejus supra montes olivárum ad Oriéntem. [Lectio2] !Isa 33:3-6 3 A voce Angeli fugérunt pópuli, et ab exaltatióne tua dispérsæ sunt gentes. 4 Et congregabúntur spólia vestra sicut collígitur bruchus, velut cum fossæ plenæ fúerint de eo. 5 Magnificátus est Dóminus, quóniam habitávit in excélso: implévit Sion judício et justítia. 6 Et erit fides in tempóribus tuis: divítiæ salútis, sapiéntia, et sciéntia: timor Dómini ipse est thesáurus ejus. [Responsory2] R. Præcúrsor pro nobis ingréditur Agnus sine mácula, * Secúndum órdinem Melchísedech Póntifex factus in ætérnum et in sǽculum sǽculi. V. Ipse est rex justítiæ, cujus generátio non habet finem. R. Secúndum órdinem Melchísedech Póntifex factus in ætérnum et in sǽculum sǽculi. [Lectio3] !Isa 33:14-17 14 Contérriti sunt in Sion peccatóres, possédit tremor hypócritas. Quis póterit habitáre de vobis cum igne devoránte? quis habitábit ex vobis cum ardóribus sempitérnis? 15 Qui ámbulat in justítiis, et lóquitur veritátem, qui próicit avarítiam ex calúmnia, et éxcutit manus suas ab omni múnere, qui obtúrat aures suas ne áudiat sánguinem, et claudit óculos suos ne vídeat malum. 16 Iste in excélsis habitábit muniménta saxórum sublímitas ejus: panis ei datus est, aquæ ejus fidéles sunt. 17 Regem in decóre suo vidébunt óculi ejus, cernent terram de longe. [Responsory3] R. Vidébunt gentes justum tuum, et cuncti reges ínclitum tuum: * Et vocábitur tibi nomen novum, quod os Dómini nominávit. V. Et eris coróna glóriæ in manu Dómini, et diadéma regni in manu Dei tui. R. Et vocábitur tibi nomen novum, quod os Dómini nominávit. &Gloria R. Et vocábitur tibi nomen novum, quod os Dómini nominávit. [Ant Laudes] (rubrica cisterciensis) @Tempora/Adv3-0 [Ant 2] Vigiláte * ánimo, in próximo est Dóminus Deus noster. [Ant 3] Lætámini * cum Jerúsalem, et exsultáte in ea, omnes qui dilígitis eam, in ætérnum.