@Tempora/Adv3-3 [Lectio1] @Sancti/03-25:Lectio7:s/$/~/ Et bene utrumque posuit Scriptura, ut et desponsata esset, et virgo: virgo, ut expers virilis consortii videretur: desponsata, ne temeratae virginitatis adureretur infamia, cui gravis alvus corruptelae videretur insigne praeferre. Maluit autem Dominus aliquos de suo ortu quam de matris pudore dubitare. [Lectio2] @Sancti/03-25:Lectio8:s/$/~/ Disce, virgo, verborum vitare lasciviam: Maria etiam salutationem angeli verebatur. Erat tamen, inquit, cogitans, qualis esset haec salutatio. Et ideo cum verecundia; quia pavebat: cum prudentia; quia benedictionis novam formulam mirabatur, quae nusquam lecta est, nusquam ante comperta. Soli Mariae haec salutatio servabatur. Bene enim sola gratia plena dicitur, quae sola gratiam quam nulla alia meruerat, consecuta est, ut gratiae repleretur auctore. [Lectio3] Quo modo fiet istud; quoniam virum non cognovi? Incredibilis et inaudita generatio ante audiri debuit, ut crederetur. Virginem parere, divini est signum mysterii, non humani. Denique, accipe, inquit, tibi signum: Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium. Legerat hoc Maria, ideo credidit futurum: sed quomodo fieret, ante non legerat; non enim quemadmodum fieret, vel tanto prophetae fuerat revelatum. Tanti namque mandati mysterium non hominis fuit, sed angeli ore promendum. Hodie primum auditur: Spiritus sanctus superveniet in te. Et auditur, et creditur. Denique: Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum. Vide humilitatem, vide devotionem, ancillam se dicit Domini, quae mater eligitur: nec repentino exaltata promisso est, simul ancillam dicendo, nullam sibi praerogativam tantae gratiae vindicavit, quae faceret quod juberetur.