[Officium] Feria III infra Hebdomadam III Adventus [Rank] ;;Feria major;;2.1 (sed rubrica cisterciensis) ;;Feria major;;1.15 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De Isaía Prophéta !Isa 30:18-20 18 Exspéctat Dóminus ut misereátur vestri, et ídeo exaltábitur parcens vobis: quia Deus judícii Dóminus: beáti omnes qui exspéctant eum. 19 Pópulus enim Sion habitábit in Jerúsalem: plorans nequáquam plorábis, míserans miserébitur tui: ad vocem clamóris tui statim ut audíerit, respondébit tibi. 20 Et dabit vobis Dóminus panem arctum, et aquam brevem: et non fáciet avoláre a te ultra doctórem tuum: et erunt óculi tui vidéntes præceptórem tuum. [Responsory1] @Tempora/Adv3-0:Responsory4 [Lectio2] !Isa 30:22-25 22 Egrédere, dices ei: 23 Et dábitur plúvia sémini tuo, ubicúmque semináveris in terra: et panis frugum terræ erit ubérrimus et pinguis. Pascétur in possessióne tua in die illo agnus spatióse: 24 et tauri tui, et pulli asinórum, qui operántur terram, commístum migma cómedent sicut in área ventilátum est. 25 Et erunt super omnem montem excélsum, et super omnem collem elevátum, rivi curréntium aquárum, in die interfectiónis multórum, cum cecíderint turres. [Responsory2] @Tempora/Adv3-0:Responsory5 [Lectio3] !Isa 30:26-28 26 Et erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit septemplíciter sicut lux septem diérum in die, qua alligáverit Dóminus vulnus pópuli sui, et percussúram plagæ ejus sanáverit. 27 Ecce nomen Dómini venit de longínquo, ardens furor ejus, et gravis ad portándum: lábia ejus repléta sunt indignatióne, et lingua ejus quasi ignis dévorans. 28 Spíritus ejus velut torrens inúndans usque ad médium colli, ad perdéndas gentes in níhilum, et frenum erróris, quod erat in maxíllis populórum. [Responsory3] @Tempora/Adv3-0:Responsory6 [Ant Laudes] (rubrica cisterciensis) @Tempora/Adv3-0 [Ant 2] Tu Béthlehem * terra Juda, non eris mínima: ex te enim éxiet Dux, qui regat pópulum meum Israël. [Ant 2] (rubrica cisterciensis) Egrediétur * virga de radíce Jesse, et replébitur omnis terra glória Dómini: et vidébit omnis caro salutáre Dei. [Ant 3] Eleváre, eleváre, * consúrge Jerúsalem: solve víncula colli tui, captíva fília Sion.