[Officium] Feria II infra Hebdomadam III Adventus [Rank] ;;Feria major;;2.1 (sed rubrica cisterciensis) ;;Feria major;;1.15 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De Isaía Prophéta !Isa 28:1-3 1 Væ corónæ supérbiæ, ébriis Ephraim, et flori decidénti, glóriæ exsultatiónis ejus, qui erant in vértice vallis pinguíssimæ, errántes a vino. 2 Ecce válidus et fortis Dóminus, sicut ímpetus grándinis: turbo confríngens, sicut ímpetus aquárum multárum inundántium, et emissárum super terram spatiósam. 3 Pédibus conculcábitur coróna supérbiæ ebriórum Ephraim. [Responsory1] @Tempora/Adv3-0:Responsory1 [Lectio2] !Isa 28:4-7 4 Et erit flos décidens glóriæ exsultatiónis ejus, qui est super vérticem vallis píngujum, quasi temporáneum ante maturitátem autúmni: quod cum aspéxerit videns, statim ut manu tenúerit, devorábit illud. 5 In die illa erit Dóminus exercítuum coróna glóriæ, et sertum exsultatiónis resíduo pópuli sui; 6 et spíritus judícii sedénti super judícium, et fortitúdo reverténtibus de bello ad portam. 7 Verum hi quoque præ vino nesciérunt, et præ ebrietáte erravérunt: sacérdos et prophéta nesciérunt præ ebrietáte, absórpti sunt a vino. [Responsory2] @Tempora/Adv3-0:Responsory2 [Lectio3] !Isa 28:16-18 16 Idcírco hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego mittam in fundaméntis Sion lápidem, lápidem probátum, angulárem, pretiósum, in fundaménto fundátum. Qui credíderit, non festínet. 17 Et ponam in póndere judícium, et justítiam in mensúra: et subvértet grando spem mendácii, et protectiónem aquæ inundábunt. 18 Et delébitur fœdus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inférno non stabit. [Responsory3] @Tempora/Adv3-0:Responsory3 [Ant Laudes] (rubrica cisterciensis) @Tempora/Adv3-0 [Ant 2] Egrediétur * virga de radíce Jesse, et replébitur omnis terra glória Dómini: et vidébit omnis caro salutáre Dei. [Ant 2] (rubrica cisterciensis) Dicit Dóminus: * Pœniténtian ágite, appropinquábit enim regnum cœlórum, allelúia. [Ant 3] Beátam me dicent * omnes generatiónes, quia ancíllam húmilem respéxit Deus.