@Tempora/Adv3-0 [Lectio1] @Tempora/Adv3-0::s/-6/-9/ @Tempora/Adv3-0:Lectio2:2-4 [Lectio2] @Tempora/Adv3-0:Lectio3:1 s/11-14/10-15/ @Tempora/Adv3-0:Lectio2:5 @Tempora/Adv3-0:Lectio3:2-5 15 Indulsísti genti Dómine, indulsísti genti: numquid glorificátus es? elongásti omnes términos terræ. 16 Dómine in angústia requisiérunt te, in tribulatióne múrmuris doctrína tua eis. [Lectio3] !Is 26:17-21 17 Sicut quæ cóncipit, cum appropinquáverit ad partum, dolens clamat in dolóribus suis: sic facti sumus a fácie tua Dómine. 18 Concépimus, et quasi parturívimus, et pepérimus spíritum: salútes non fécimus in terra, ídeo non cecidérunt habitatóres terræ. 19 Vivent mórtui tui, interfécti mei resúrgent: expergiscímini, et laudáte qui habitátis in púlvere: quia ros lucis ros tuus, et terram gigántum détrahes in ruínam. 20 Vade pópulus meus, intra in cubícula tua, claude óstia tua super te, abscóndere módicum ad moméntum, donec pertránseat indignátio. 21 Ecce enim Dóminus egrediétur de loco suo, ut vísitet iniquitátem habitatóris terræ contra eum: et revelábit terra sánguinem suum, et non opériet ultra interféctos suos. [Lectio4] @Tempora/Adv3-0::s/$/~/ @Tempora/Adv3-0:Lectio5:s/Sed quia.*// [Lectio5] @Tempora/Adv3-0:Lectio5:s/.*Sed quia/Sed quia/ s/$/~/ @Tempora/Adv3-0:Lectio6 [Lectio6] In Dominico agro, dilectissimi, cujus operarii sumus, oportet nos prudenter atque vigilanter spiritalem exercere culturam, ut perseveranti industria, quae legitimis temporibus sunt exsequenda, curantes, de sanctorum operum fruge laetemur. Quae si pigro otio et inerti desidia negligantur, terra nostra nihil generosi germinis pariet, et spinis ac tribulis obsita, non producet quae condenda sint horreis, sed quae urenda sint flammis. Ager autem iste, dilectissimi, rorante desuper gratia Dei, fide munitur, jejuniis exercetur, eleemosynis seritur, orationibus fecundatur, ut inter plantationes rigationesque nostras nullius amaritudinis radix pullulet, nec se incrementa cujusque noxiae stirpis attollant; sed enecate omnium semine vitiorum, coalescat seges laeta virtutum.