[Officium] Sabbato infra Hebdomadam II Adventus [Rank] ;;Feria major;;2.1 (sed rubrica cisterciensis) ;;Feria major;;1.15 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De Isaía Prophéta !Isa 25:1-4 1 Dómine, Deus meus es tu; exaltábo te, et confitébor nómini tuo: quóniam fecísti mirabília, cogitatiónes antíquas fidéles. Amen. 2 Quia posuísti civitátem in túmulum, urbem fortem in ruínam, domum alienórum: ut non sit cívitas, et in sempitérnum non ædificétur. 3 Super hoc laudábit te pópulus fortis; cívitas géntium robustárum timébit te: 4 quia factus es fortitúdo páuperi, fortitúdo egéno in tribulatióne sua, spes a túrbine, umbráculum ab æstu. [Responsory1] @Tempora/Adv2-0:Responsory7 [Lectio2] !Isa 25:4-7 4 Spíritus enim robustórum quasi turbo impéllens paríetem. 5 Sicut æstus in siti, tumúltum alienórum humiliábis; et quasi calóre sub nube torrénte, propáginem fórtium marcéscere fácies. 6 Et fáciet Dóminus exercítuum ómnibus pópulis in monte hoc convívium píngujum, convívium vindémiæ, píngujum medullatórum, vindémiæ defæcátæ. 7 Et præcipitábit in monte isto fáciem vínculi colligáti super omnes pópulos, et telam quam ordítus est super omnes natiónes. [Responsory2] @Tempora/Adv2-0:Responsory8 [Lectio3] !Isa 25:8-12 8 Præcipitábit mortem in sempitérnum; et áuferet Dóminus Deus lácrimam ab omni fácie, et oppróbrium pópuli sui áuferet de univérsa terra: quia Dóminus locútus est. 9 Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste; exspectávimus eum, et salvábit nos; iste Dóminus, sustinúimus eum: exsultábimus, et lætábimur in salutári ejus. 10 Quia requiéscet manus Dómini in monte isto; et triturábitur Moab sub eo, sícuti terúntur páleæ in plaustro. 11 Et exténdet manus suas sub eo sicut exténdit natans ad natándum; et humiliábit glóriam ejus cum allisióne mánuum ejus. 12 Et muniménta sublímium murórum tuórum cóncident, et humiliabúntur, et detrahéntur in terram usque ad púlverem. [Responsory3] @Tempora/Adv2-0:Responsory9 [Ant Laudes] (rubrica cisterciensis) @Tempora/Adv2-0 [Ant 2] Levábit Dóminus signum, * in natiónibus, et congregábit dispérsos Israël.