[Officium] Feria IV infra Hebdomadam II Adventus [Rank] ;;Feria major;;2.1 (sed rubrica cisterciensis) ;;Feria major;;1.15 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De Isaía Prophéta !Isa 16:1-4 1 Emítte Agnum, Dómine, Dominatórem terræ de Petra desérti ad montem fíliæ Sion. 2 Et erit: Sicut avis fúgiens, et pulli de nido avolántes, sic erunt fíliæ Moab in transcénsu Arnon. 3 Ini consílium, coge concílium: pone quasi noctem umbram tuam in merídie: abscónde fugiéntes, et vagos ne prodas. 4 Habitábunt apud te prófugi mei: Moab esto latíbulum eórum a fácie vastatóris. [Responsory1] @Tempora/Adv1-3:Responsory1 [Lectio2] !Isa 16:4-6 4 Fínitus est enim pulvis, consummátus est miser, defécit qui conculcábat terram. 5 Et præparábitur in misericórdia sólium, et sedébit super illud in veritáte in tabernáculo David, júdicans et quærens judícium, et velóciter reddens quod justum est. 6 Audívimus supérbiam Moab, supérbus est valde: supérbia ejus et arrogántia ejus, et indignátio ejus, plus quam fortitúdo ejus. [Responsory2] @Tempora/Adv1-3:Responsory2 [Lectio3] !Isa 16:7-8 7 Idcírco ululábit Moab ad Moab, univérsus ululábit: his, qui lætántur super muros cocti láteris, loquímini plagas suas. 8 Quóniam suburbána Hésebon desérta sunt, et víneam Sábama dómini géntium excidérunt: flagélla ejus usque ad Jazer pervenérunt: erravérunt in desérto, propágines ejus relictæ sunt, transiérunt mare. [Responsory3] @Tempora/Adv2-0:Responsory9 [Ant Laudes] (rubrica cisterciensis) @Tempora/Adv2-0 [Ant 2] Ecce ego mitto * Angelum meum, qui præparábit viam meam ante fáciem tuam. [Ant 3] Sion, renováberis, * et vidébis justum tuum, qui ventúrus est in te.