[Officium] Feria II infra Hebdomadam I Adventus [Rank] ;;Feria major;;2.1 (sed rubrica cisterciensis) ;;Feria major;;1.15 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De Isaía Prophéta !Isa 1:16-18 16 Lavámini, mundi estóte, auférte malum cogitatiónum vestrárum ab óculis meis: quiéscite ágere pervérse, 17 díscite benefácere: quǽrite judícium, subveníte opprésso, judicáte pupíllo, deféndite víduam. 18 Et veníte, et argúite me, dicit Dóminus: si fúerint peccáta vestra ut cóccinum, quasi nix dealbabúntur: et si fúerint rubra quasi vermículus, velut lana alba erunt. [Responsory1] R. Súscipe verbum, Virgo María, quod tibi a Dómino per Angelum transmíssum est: concípies et páries Deum páriter et hóminem, * Ut benedícta dicáris inter omnes mulíeres. V. Páries quidem fílium, et virginitátis non patiéris detriméntum: efficiéris grávida, et eris mater semper intácta. R. Ut benedícta dicáris inter omnes mulíeres. [Lectio2] !Isa 1:19-23 19 Si voluéritis, et audiéritis me, bona terræ comedétis. 20 Quod si noluéritis, et me ad iracúndiam provocavéritis, gládius devorábit vos, quia os Dómini locútum est. 21 Quómodo facta est méretrix cívitas fidélis, plena judícii? Justítia habitávit in ea, nunc autem homicídæ. 22 Argéntum tuum versum est in scóriam: vinum tuum mixtum est aqua. 23 Príncipes tui infidéles, sócii furum: omnes díligunt múnera, sequúntur retributiónes. Pupíllo non júdicant: et causa víduæ non ingréditur ad illos. [Responsory2] R. Læténtur cæli, et exsúltet terra, jubiláte, montes, laudem: quia Dóminus noster véniet, * Et páuperum suórum miserébitur. V. Oriétur in diébus ejus justítia, et abundántia pacis. R. Et páuperum suórum miserébitur. [Lectio3] !Isa 1:24-28 24 Propter hoc ait Dóminus Deus exercítuum fortis Israël: Heu! consolábor super hóstibus meis, et vindicábor de inimícis meis. 25 Et convértam manum meam ad te, et éxcoquam ad purum scóriam tuam, et áuferam omne stannum tuum. 26 Et restítuam júdices tuos ut fuérunt prius, et consiliários tuos sicut antíquitus: post hæc vocáberis cívitas justi, urbs fidélis. 27 Sion in judício redimétur, et redúcent eam in justítia: 28 et cónteret sceléstos, et peccatóres simul: et qui dereliquérunt Dóminum, consuméntur. [Responsory3] R. Aliéni non transíbunt per Jerúsalem ámplius: * Nam in illa die stillábunt montes dulcédinem, et colles fluent lac et mel, dicit Dóminus. V. Deus a Líbano véniet, et Sanctus de monte umbróso et condénso. R. Nam in illa die stillábunt montes dulcédinem, et colles fluent lac et mel, dicit Dóminus. &Gloria R. Nam in illa die stillábunt montes dulcédinem, et colles fluent lac et mel, dicit Dóminus. [Ant Laudes] (rubrica cisterciensis) @Tempora/Adv1-0 [Ant 2] Angelus Dómini * nuntiávit Maríæ, et concépit de Spíritu Sancto, allelúja. [Ant 3] Leva, Jerúsalem, * óculos tuos, et vide poténtiam regis: ecce Salvátor venit sólvere te a vínculo. [Ant 3] (rubrica cisterciensis) Jerúsalem, * réspice ad Oriéntem, et vide, allelúia.