[Scriptura] Feria Quarta post Dominicam V. Novembris [Lectio1] Incipit Sophonías Prophéta !Soph 1:1-3 1 Verbum Dómini, quod factum est ad Sophoníam, fílium Chusi, fílii Godolíæ, fílii Amaríæ, fílii Ezecíæ, in diébus Josíæ, fílii Amon, regis Judæ. 2 Cóngregans congregábo ómnia a fácie terræ, dicit Dóminus, 3 cóngregans hóminem et pecus, cóngregans volatília cæli et pisces maris; et ruínæ impiórum erunt, et dispérdam hómines a fácie terræ, dicit Dóminus. [Responsory1] @Tempora/111-3:Responsory1 [Lectio2] !Soph 1:4-6 4 Et exténdam manum meam super Judam et super omnes habitántes Jerúsalem: et dispérdam de loco hoc relíquias Baal, et nómina ædituórum cum sacerdótibus, 5 et eos qui adórant super tecta milítiam cæli, et adórant et jurant in Dómino, et jurant in Melchom, 6 et qui avertúntur de post tergum Dómini, et qui non quæsiérunt Dóminum, nec investigavérunt eum. [Responsory2] @Tempora/111-1:Responsory2 [Lectio3] !Soph 1:7-9 7 Siléte a fácie Dómini Dei, quia juxta est dies Dómini: quia præparávit Dóminus hóstiam, sanctificávit vocátos suos. 8 Et erit, in die hóstiæ Dómini, visitábo super príncipes, et super fílios regis, et super omnes qui indúti sunt veste peregrína; 9 et visitábo super omnem qui arrogánter ingréditur super limen in die illa, qui complent domum Dómini Dei sui iniquitáte et dolo. [Responsory3] @Tempora/111-1:Responsory3