[Scriptura] Feria Tertia post Dominicam IV. Novembris [Lectio1] Incipit Joël Prophéta !Joël 1:1-4 1 Verbum Dómini, quod factum est ad Joël, fílium Phátuel. 2 Audíte hoc, senes, et áuribus percípite, omnes habitatóres terræ: si factum est istud in diébus vestris, aut in diébus patrum vestrórum? 3 Super hoc fíliis vestris narráte, et fílii vestri fíliis suis, et fílii eórum generatióni álteræ. 4 Resíduum erúcæ comédit locústa, et resíduum locústæ comédit bruchus, et resíduum bruchi comédit rubígo. [Responsory1] @Tempora/111-2:Responsory1 [Lectio2] !Joël 1:5-7 5 Expergiscímini, ébrii, et flete et ululáte, omnes qui bíbitis vinum in dulcédine, quóniam périit ab ore vestro. 6 Gens enim ascéndit super terram meam, fortis et innumerábilis: dentes ejus ut dentes leónis, et moláres ejus ut cátuli leónis. 7 Pósuit víneam meam in desértum, et ficum meam decorticávit; nudans spoliávit eam, et projécit; albi facti sunt rami ejus. [Responsory2] @Tempora/111-2:Responsory2 [Lectio3] !Joël 1:8-11 8 Plange, quasi virgo accíncta sacco super virum pubertátis suæ. 9 Périit sacrifícium et libátio de domo Dómini; luxérunt sacerdótes, minístri Dómini. 10 Depopuláta est régio, luxit humus, quóniam devastátum est tríticum, confúsum est vinum, elánguit óleum, 11 confúsi sunt agrícolæ, ululavérunt vinitóres super fruménto et hórdeo, quia périit messis agri. [Responsory3] @Tempora/111-2:Responsory3