[Scriptura] Feria Secunda post Dominicam IV. Novembris [Lectio1] De Osée Prophéta !Osee 4:1-3 1 Audíte verbum Dómini, fílii Israël, quia judícium Dómino cum habitatóribus terræ: non est enim véritas, et non est misericórdia, et non est sciéntia Dei in terra. 2 Maledíctum, et mendácium, et homicídium, et furtum, et adultérium inundavérunt, et sanguis sánguinem tétigit. 3 Propter hoc lugébit terra, et infirmábitur omnis qui hábitat in ea, in béstia agri, et in vólucre cæli; sed et pisces maris congregabúntur. [Responsory1] @Tempora/111-1:Responsory1 [Lectio2] !Osee 4:4-6 4 Verúmtamen unusquísque non júdicet, et non arguátur vir: pópulus enim tuus sicut hi qui contradícunt sacerdóti. 5 Et córrues hódie, et córruet étiam prophéta tecum. Nocte tacére feci matrem tuam. 6 Contícuit pópulus meus, eo quod non habúerit sciéntiam: quia tu sciéntiam repulísti, repéllam te, ne sacerdótio fungáris mihi; et oblíta es legis Dei tui, oblivíscar filiórum tuórum et ego. [Responsory2] @Tempora/111-1:Responsory2 [Lectio3] !Osee 4:7-10 7 Secúndum multitúdinem eórum sic peccavérunt mihi: glóriam eórum in ignomíniam commutábo. 8 Peccáta pópuli mei cómedent, et ad iniquitátem eórum sublevábunt ánimas eórum. 9 Et erit sicut pópulus, sic sacérdos; et visitábo super eum vias ejus, et cogitatiónes ejus reddam ei. 10 Et cómedent, et non saturabúntur; fornicáti sunt, et non cessavérunt: quóniam Dóminum dereliquérunt in non custodiéndo. [Responsory3] @Tempora/111-1:Responsory3