[Lectio1] De Daniéle Prophéta !Dan 9:1-5 1 In anno primo Daríi fílii Assuéri de sémine Medórum, qui imperávit super regnum Chaldæórum, 2 anno uno regni ejus, ego Dániel intelléxi in libris númerum annórum, de quo factus est sermo Dómini ad Jeremíam prophétam, ut compleréntur desolatiónis Jerúsalem septuagínta anni. 3 Et pósui fáciem meam ad Dóminum Deum meum rogáre et deprecári in jejúniis, sacco, et cínere. 4 Et orávi Dóminum Deum meum, et conféssus sum, et dixi: Obsecro, Dómine Deus magne et terríbilis, custódiens pactum, et misericórdiam diligéntibus te, et custodiéntibus mandáta tua: 5 peccávimus, iniquitátem fécimus, ímpie égimus, et recéssimus: et declinávimus a mandátis tuis ac judíciis. [Responsory1] @Tempora/111-0:Responsory7 [Lectio2] !Dan 9:21-24 21 Adhuc me loquénte in oratióne, ecce vir Gábriel, quem víderam in visióne a princípio, cito volans tétigit me in témpore sacrifícii vespertíni. 22 Et dócuit me, et locútus est mihi, dixítque: Dániel, nunc egréssus sum ut docérem te, et intellégeres. 23 Ab exórdio precum tuárum egréssus est sermo: ego autem veni ut indicárem tibi, quia vir desideriórum es: tu ergo animadvérte sermónem, et intéllege visiónem. 24 Septuagínta hebdómades abbreviátæ sunt super pópulum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummétur prævaricátio, et finem accípiat peccátum, et deleátur iníquitas, et adducátur justítia sempitérna, et impleátur vísio et prophetía, et ungátur Sanctus sanctórum. [Responsory2] @Tempora/111-1:Responsory2 [Lectio3] !Dan 9:25-27 25 Scito ergo, et animadvérte: ab éxitu sermónis, ut íterum ædificétur Jerúsalem, usque ad christum ducem, hebdómades septem, et hebdómades sexagínta duæ erunt: et rursum ædificábitur platéa, et muri in angústia témporum. 26 Et post hebdómades sexagínta duas occidétur Christus: et non erit ejus pópulus qui eum negatúrus est. Et civitátem et sanctuárium dissipábit pópulus cum duce ventúro: et finis ejus vástitas, et post finem belli statúta desolátio. 27 Confirmábit autem pactum multis hebdómada una: et in dimídio hebdómadis defíciet hóstia et sacrifícium: et erit in templo abominátio desolatiónis: et usque ad consummatiónem et finem perseverábit desolátio. [Responsory3] @Tempora/111-1:Responsory3