[Lectio1] De Daniéle Prophéta !Dan 6:11-15 11 Viri ergo illi curiósius inquiréntes invenérunt Daniélem orántem, et obsecrántem Deum suum. 12 Et accedéntes locúti sunt regi super edícto: Rex, numquid non constituísti ut omnis homo qui rogáret quemquam de diis et homínibus usque ad dies trigínta, nisi te, rex, mitterétur in lacum leónum? Ad quos respóndens rex, ait: Verus est sermo juxta decrétum Medórum atque Persárum, quod prævaricári non licet. 13 Tunc respondéntes dixérunt coram rege: Dániel de fíliis captivitátis Juda, non curávit de lege tua, et de edícto quod constituísti: sed tribus tempóribus per diem orat obsecratióne sua. 14 Quod verbum cum audísset rex, satis contristátus est: et pro Daniéle pósuit cor ut liberáret eum, et usque ad occásum solis laborábat ut erúeret illum. 15 Viri autem illi, intellegéntes regem, dixérunt ei: Scito, rex, quia lex Medórum atque Persárum est ut omne decrétum, quod constitúerit rex, non líceat immutári. [Responsory1] @Tempora/111-0:Responsory4 [Lectio2] !Dan 6:16-20 16 Tunc rex præcépit, et adduxérunt Daniélem, et misérunt eum in lacum leónum. Dixítque rex Daniéli: Deus tuus, quem colis semper, ipse liberábit te. 17 Allatúsque est lapis unus, et pósitus est super os laci: quem obsignávit rex ánnulo suo, et ánnulo optimátum suórum, ne quid fíeret contra Daniélem. 18 Et ábiit rex in domum suam, et dormívit incœnátus, cibíque non sunt alláti coram eo, ínsuper et somnus recéssit ab eo. 19 Tunc rex primo dilúculo consúrgens, festínus ad lacum leónum perréxit: 20 appropinquánsque lácui, Daniélem voce lacrimábili inclamávit, et affátus est eum: Dániel serve Dei vivéntis, Deus tuus, cui tu servis semper, putásne váluit te liberáre a leónibus? [Responsory2] @Tempora/111-0:Responsory5 [Lectio3] !Dan 6:21-24 21 Et Dániel regi respóndens ait: Rex, in ætérnum vive! 22 Deus meus misit ángelum suum, et conclúsit ora leónum, et non nocuérunt mihi: quia coram eo justítia invénta est in me: sed et coram te, rex, delíctum non feci. 23 Tunc veheménter rex gavísus est super eo, et Daniélem præcépit edúci de lacu: eductúsque est Dániel de lacu, et nulla lǽsio invénta est in eo, quia crédidit Deo suo. 24 Jubénte autem rege, addúcti sunt viri illi, qui accusáverant Daniélem: et in lacum leónum missi sunt, ipsi, et fílii, et uxóres eórum: et non pervenérunt usque ad paviméntum laci, donec arríperent eos leónes, et ómnia ossa eórum comminuérunt. [Responsory3] @Tempora/111-0:Responsory6