[Lectio1] De Daniéle Prophéta !Dan 5:1-6 1 Baltássar rex fecit grande convívium optimátibus suis mille: et unusquísque secúndum suam bibébat ætátem. 2 Præcépit ergo jam temuléntus ut afferréntur vasa áurea et argéntea, quæ asportáverat Nabuchodónosor pater ejus de templo, quod fuit in Jerúsalem, ut bíberent in eis rex, et optimátes ejus, uxorésque ejus, et concubínæ. 3 Tunc alláta sunt vasa áurea, et argéntea, quæ asportáverat de templo, quod fúerat in Jerúsalem: et bibérunt in eis rex, et optimátes ejus, uxóres et concubínæ illíus. 4 Bibébant vinum, et laudábant deos suos áureos et argénteos, ǽreos, férreos, ligneósque et lapídeos. 5 In eádem hora apparuérunt dígiti, quasi manus hóminis scribéntis contra candelábrum in superfície paríetis aulæ régiæ: et rex aspiciébat artículos manus scribéntis. 6 Tunc fácies regis commutáta est, et cogitatiónes ejus conturbábant eum: et compáges renum ejus solvebántur, et génua ejus ad se ínvicem collidebántur. [Responsory1] @Tempora/Pent01-0:Responsory1 [Lectio2] !Dan 5:13-17 13 Igitur introdúctus est Dániel coram rege: ad quem præfátus rex ait: Tu es Dániel de fíliis captivitátis Judæ, quem addúxit pater meus rex de Judǽa? 14 audívi de te, quóniam spíritum deórum hábeas, et sciéntia, intellegentiáque ac sapiéntia amplióres invéntæ sunt in te. 15 Et nunc introgréssi sunt in conspéctu meo sapiéntes magi, ut scriptúram hanc légerent, et interpretatiónem ejus indicárent mihi: et nequivérunt sensum hujus sermónis edícere. 16 Porro ego audívi de te, quod possis obscúra interpretári, et ligáta dissólvere: si ergo vales scriptúram légere, et interpretatiónem ejus indicáre mihi, púrpura vestiéris, et torquem áuream circa collum tuum habébis, et tértius in regno meo princeps eris. 17 Ad quæ respóndens Dániel, ait coram rege: Múnera tua sint tibi, et dona domus tuæ álteri da: scriptúram autem legam tibi, rex, et interpretatiónem ejus osténdam tibi. [Responsory2] @Tempora/111-0:Responsory2 [Lectio3] !Dan 5:25-31 25 Hæc est autem scriptúra, quæ digésta est: Mane, Thecel, Phares. 26 Et hæc est interpretátio sermónis. Mane: numerávit Deus regnum tuum, et complévit illud. 27 Thecel: appénsus es in statéra, et invéntus es minus habens. 28 Phares: divísum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis. 29 Tunc, jubénte rege, indútus est Dániel púrpura, et circúmdata est torques áurea collo ejus: et prædicátum est de eo quod habéret potestátem tértius in regno suo. 30 Eádem nocte interféctus est Baltássar rex Chaldǽus. 31 Et Daríus Medus succéssit in regnum, annos natus sexagínta duos. [Responsory3] @Tempora/111-0:Responsory3