[Lectio1] De Daniéle Prophéta !Dan 2:31-35 31 Tu, rex, vidébas, et ecce quasi státua una grandis: státua illa magna, et statúra sublímis stabat contra te, et intúitus ejus erat terríbilis. 32 Hujus státuæ caput ex auro óptimo erat, pectus autem et brácchia de argénto, porro venter et fémora ex ære, 33 tíbiæ autem férreæ: pedum quædam pars erat férrea, quædam autem fíctilis. 34 Vidébas ita, donec abscíssus est lapis de monte sine mánibus: et percússit státuam in pédibus ejus férreis et fictílibus, et commínuit eos. 35 Tunc contríta sunt páriter ferrum, testa, æs, argéntum et aurum et redácta quasi in favíllam æstívæ áreæ, quæ rapta sunt vento, nullúsque locus invéntus est eis; lapis autem, qui percússerat státuam, factus est mons magnus, et implévit univérsam terram. [Responsory1] @Tempora/111-1:Responsory1 [Lectio2] !Dan 2:36-40 36 Hoc est sómnium. Interpretatiónem quoque ejus dicémus coram te, rex. 37 Tu rex regum es: et Deus cæli regnum, et fortitúdinem, et impérium, et glóriam dedit tibi: 38 et ómnia, in quibus hábitant fílii hóminum, et béstiæ agri: vólucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub dicióne tua univérsa constítuit; tu es ergo caput áureum. 39 Et post te consúrget regnum áliud minus te argénteum: et regnum tértium áliud ǽreum, quod imperábit univérsæ terræ, 40 et regnum quartum erit velut ferrum. Quómodo ferrum commínuit, et domat ómnia, sic commínuet, et cónteret ómnia hæc. [Responsory2] @Tempora/111-1:Responsory2 [Lectio3] !Dan 2:41-44 41 Porro, quia vidísti pedum, et digitórum partem testæ fíguli, et partem férream, regnum divísum erit; quod tamen de plantário ferri oriétur, secúndum quod vidísti ferrum mistum testæ ex luto. 42 Et dígitos pedum ex parte férreos, et ex parte fíctiles, ex parte regnum erit sólidum, et ex parte contrítum. 43 Quod autem vidísti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebúntur quidem humáno sémine; sed non adhærébunt sibi, sícuti ferrum miscéri non potest testæ. 44 In diébus autem regnórum illórum suscitábit Deus cæli regnum, quod in ætérnum non dissipábitur, et regnum ejus álteri pópulo non tradétur: commínuet autem, et consúmet univérsa regna hæc, et ipsum stabit in ætérnum. [Responsory3] @Tempora/111-1:Responsory3