[Lectio1] De libro secúndo Machabæórum !2 Mac 10:1-5 1 Machabǽus autem, et qui cum eo erant, Dómino se protegénte, templum quidem et civitátem recépit, 2 aras autem, quas alienígenæ per platéas exstrúxerant, itémque delúbra demolítus est: 3 et purgáto templo, áliud altáre fecérunt, et de ignítis lapídibus igne concépto sacrifícia obtulérunt post biénnium, et incénsum et lucérnas et panes propositiónis posuérunt. 4 Quibus gestis, rogábant Dóminum prostráti in terram, ne ámplius tálibus malis incíderent: sed et, si quando peccássent, ut ab ipso mítius corriperéntur, et non bárbaris ac blasphémis homínibus traderéntur. 5 Qua die autem templum ab alienígenis, pollútum fúerat, cóntigit eádem die purificatiónem fíeri, vigésima quinta mensis qui fuit Casleu. [Responsory1] @Tempora/101-0:Responsory4 [Lectio2] !2 Mac 10:24-27 24 At Timótheus, qui prius a Judǽis fúerat superátus, convocáto exércitu peregrínæ multitúdinis et congregáto equitátu Asiáno, advénit quasi armis Judǽam captúrus. 25 Machabǽus autem et qui cum ipso erant, appropinquánte illo, deprecabántur Dóminum caput terra aspergéntes lumbósque cilíciis præcíncti, 26 ad altáris crepídinem provolúti, ut sibi propítius, inimícis et adversáriis adversarétur sicut lex dicit. 27 Et ita post oratiónem, sumptis armis, lóngius de civitáte procedéntes et próximi hóstibus effécti resedérunt. [Responsory2] @Tempora/101-0:Responsory5 [Lectio3] !2 Mac 10:28-32 28 Primo autem solis ortu utríque commisérunt, isti quidem victóriæ et prosperitátis sponsórem cum virtúte Dóminum habéntes, illi autem ducem belli ánimum habébant. 29 Sed, cum véhemens pugna esset, apparuérunt adversáriis de cælo viri quinque in equis, frenis áureis decóri, ducátum Judǽis præstántes; 30 ex quibus duo Machabǽum médium habéntes armis suis circumséptum incólumen conservábant, in adversários autem tela et fúlmina jaciébant, ex quo et cæcitáte confúsi et repléti perturbatióne cadébant. 31 Interfécti sunt autem vigínti míllia quingénti et équites sexcénti. 32 Timótheus vero confúgit in Gázaram præsídium munítum, cui prǽerat Chæréas. [Responsory3] @Tempora/101-0:Responsory6