[Scriptura] Feria Quarta post Dominicam V. Octobris [Lectio1] @Tempora/105-2:Lectio1Tridentina (sed rubrica tridentina) @Tempora/105-3:Lectio1Tridentina [Lectio1Tridentina] De libro secúndo Machabæórum !2 Mac 8:10-14 10 Constítuit autem Nicánor, ut regi tribútum, quod Románis erat dandum, duo míllia talentórum de captivitáte Judæórum suppléret: 11 statímque ad marítimas civitátes misit, cónvocans ad coemptiónem Judaicórum mancipiórum, promíttens se nonagínta mancípia talénto distractúrum, non respíciens ad vindíctam quæ eum ab Omnipoténte esset consecutúra. 12 Judas autem ubi cómperit, indicávit his qui secum erant Judǽis Nicánoris advéntum. 13 Ex quibus quidam formidántes, et non credéntes Dei justítiæ, in fugam vertebántur: 14 álii vero si quid eis supérerat vendébant, simúlque Dóminum deprecabántur ut eríperet eos ab ímpio Nicánore. [Responsory1] @Tempora/101-0:Responsory7 [Lectio2] @Tempora/105-2:Lectio2Tridentina (sed rubrica tridentina) @Tempora/105-3:Lectio2Tridentina [Lectio2Tridentina] !2 Mac 8:16:19 16 Convocátis autem Machabǽus septem míllibus qui cum ipso erant, rogábat ne hóstibus reconciliaréntur, neque metúerent iníque veniéntium advérsum se hóstium multitúdinem: sed fórtiter conténderent, 17 ante óculos habéntes contuméliam quæ loco sancto ab his injúste esset illáta, itémque et ludíbrio hábitæ civitátis injúriam, adhuc étiam véterum institúta convúlsa. 18 Nam illi quidem armis confídunt, ait, simul et audácia: nos autem in omnipoténte Dómino, qui potest et veniéntes advérsum nos, et univérsum mundum, uno nutu delére, confídimus. 19 Admónuit autem eos et de auxíliis Dei, quæ facta sunt erga paréntes: et quod sub Sennácherib centum octogínta quinque míllia periérunt: [Responsory2] @Tempora/101-1:Responsory2 [Lectio3] @Tempora/105-2:Lectio3Tridentina (sed rubrica tridentina) @Tempora/105-3:Lectio3Tridentina [Lectio3Tridentina] !2 Mac 8:21-28 21 His verbis constántes effécti sunt, et pro légibus et pátria mori paráti. 22 Constítuit ítaque fratres suos duces utríque órdini, Simónem, et Joséphum, et Jónathan, subjéctis unicuíque millénis et quingenténis. 23 Ad hoc étiam ab Esdra lecto illis sancto libro, et dato signo adjutórii Dei, in prima ácie ipse dux commísit cum Nicánore. 24 Et facto sibi adjutóre Omnipoténte, interfecérunt super novem míllia hóminum: majórem autem partem exércitus Nicánoris vulnéribus débilem factam fúgere compulérunt. 25 Pecúniis vero eórum, qui ad emptiónem ipsórum vénerant, sublátis, ipsos usquequáque persecúti sunt: 26 sed revérsi sunt hora conclúsi, nam erat ante sábbatum: quam ob causam non perseveravérunt insequéntes. 27 Arma autem ipsórum, et spólia congregántes, sábbatum agébant, benedicéntes Dóminum, qui liberávit eos in isto die, misericórdiæ inítium stillans in eos. 28 Post sábbatum vero debílibus, et órphanis, et víduis divisérunt spólia: et resídua ipsi cum suis habuére. [Responsory3] @Tempora/101-1:Responsory3