[Lectio1] De libro secúndo Machabæórum !2 Mac 4:1-5 1 Simon autem prædíctus, pecuniárum et pátriæ delátor, male loquebátur de Onía, tamquam ipse Heliodórum instigásset ad hæc, et ipse fuísset incéntor malórum: 2 provisorémque civitátis, ac defensórem gentis suæ, et æmulatórem legis Dei, audébat insidiatórem regni dícere. 3 Sed, cum inimicítiæ in tantum procéderent, ut étiam per quosdam Simónis necessários homicídia fíerent, 4 consíderans Onías perículum contentiónis, et Apollónium insaníre, útpote ducem Cœlesýriæ et Phœnícis, ad augéndam malítiam Simónis ad regem se cóntulit, 5 non ut cívium accusátor, sed commúnem utilitátem apud semetípsum univérsæ multitúdinis consíderans. [Responsory1] @Tempora/101-0:Responsory1 [Lectio2] !2 Mac 4:6-9 6 Vidébat enim sine regáli providéntia impossíbile esse pacem rebus dari, nec Simónem posse cessáre a stultítia sua. 7 Sed post Seléuci vitæ excéssum, cum suscepísset regnum Antíochus, qui Nóbilis appellabátur, ambiébat Jason frater Oníæ summum sacerdótium. 8 Adito rege, promíttens ei argénti talénta trecénta sexagínta, et ex reddítibus áliis talénta octogínta, 9 super hæc promittébat et ália centum quinquagínta, si potestáti ejus concederétur, gymnásium et ephebíam sibi constitúere, et eos qui in Jerosólymis erant, Antiochénos scríbere. [Responsory2] @Tempora/101-0:Responsory2 [Lectio3] !2 Mac 4:10-11 10 Quod cum rex annuísset, et obtinuísset principátum, statim ad gentílem ritum contribúles suos transférre cœpit. 11 Et, amótis his quæ humanitátis causa Judǽis a régibus fúerant constitúta, per Joánnem patrem Eupólemi, qui apud Romános de amicítia et societáte functus est legatióne legítima, cívium jura destítuens, prava institúta sanciébat. [Responsory3] @Tempora/101-0:Responsory3