[Lectio1] De libro primo Machabæórum !1 Mac 12:39-43 39 Et, cum cogitásset Tryphon regnáre Asiæ, et assúmere diadéma, et exténdere manum in Antíochum regem: 40 timens ne forte non permítteret eum Jónathas, sed pugnáret advérsus eum, quærébat comprehéndere eum, et occídere, et exsúrgens ábiit in Bethsan. 41 Et exívit Jónathas óbviam illi cum quadragínta míllibus virórum electórum in prǽlium, et venit Bethsan. 42 Et vidit Tryphon quia venit Jónathas cum exércitu multo, ut exténderet in eum manus: tímuit; 43 et excépit eum cum honóre, et commendávit eum ómnibus amícis suis, et dedit ei múnera: et præcépit exercítibus suis ut obedírent ei, sicut sibi. [Responsory1] @Tempora/101-0:Responsory7 [Lectio2] !1 Mac 12:44-47 44 Et dixit Jónathæ: Ut quid vexásti univérsum pópulum, cum bellum nobis non sit? 45 Et nunc remítte eos in domos suas; élige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemáidam, et tradam eam tibi, et réliqua præsídia, et exércitum, et univérsos præpósitos negótii: et convérsus abíbo; proptérea enim veni. 46 Et crédidit ei, et fecit sicut dixit: et dimísit exércitum, et abiérunt in terram Juda. 47 Retínuit autem secum tria míllia virórum: ex quibus remísit in Galilǽam duo míllia; mille autem venérunt cum eo. [Responsory2] @Tempora/101-1:Responsory2 [Lectio3] !1 Mac 12:48-52 48 Ut autem intrávit Ptolemáidam Jónathas, clausérunt portas civitátis Ptoleménses, et comprehendérunt eum: et omnes qui cum eo intráverant, gládio interfecérunt. 49 Et misit Tryphon exércitum et équites in Galilǽam et in campum magnum, ut pérderent omnes sócios Jónathæ. 50 At illi, cum cognovíssent quia comprehénsus est Jónathas, et périit, et omnes qui cum eo erant, hortáti sunt semetípsos, et exiérunt paráti in prǽlium. 51 Et vidéntes hi qui insecúti fúerant, quia pro ánima res est illis, revérsi sunt; 52 illi autem venérunt omnes cum pace in terram Juda. Et planxérunt Jónathan et eos qui cum ipso fúerant valde. [Responsory3] @Tempora/101-1:Responsory3