[Lectio1] De libro primo Machabæórum !1 Mac 12:1-4 1 Et vidit Jónathas quia tempus eum juvat, et elégit viros, et misit eos Romam statúere et renováre cum eis amicítiam; 2 et ad Spartiátas, et ad ália loca misit epístolas secúndum eámdem formam. 3 Et abiérunt Romam, et intravérunt cúriam, et dixérunt: Jónathas summus sacérdos, et gens Judæórum misérunt nos, ut renovarémus amicítiam et societátem secúndum prístinum. 4 Et dedérunt illis epístolas ad ipsos per loca, ut dedúcerent eos in terram Juda cum pace. [Responsory1] @Tempora/101-2:Responsory1 [Lectio2] !1 Mac 12:5-8 5 Et hoc est exémplum epistolárum, quas scripsit Jónathas Spartiátis: 6 Jónathas summus sacérdos, et senióres gentis, et sacerdótes, et réliquus pópulus Judæórum, Spartiátis frátribus salútem. 7 Jamprídem missæ erant epístolæ ad Oníam summum sacerdótem ab Arío, qui regnábat apud vos, quóniam estis fratres nostri, sicut rescríptum cóntinet, quod subjéctum est. 8 Et suscépit Onías virum, qui missus fúerat, cum honóre, et accépit epístolas, in quibus significabátur de societáte et amicítia. [Responsory2] @Tempora/101-2:Responsory2 [Lectio3] !1 Mac 12:9-11 9 Nos, cum nullo horum indigerémus, habéntes solátio sanctos libros, qui sunt in mánibus nostris, 10 malúimus míttere ad vos renováre fraternitátem et amicítiam, ne forte aliéni efficiámur a vobis; multa enim témpora transiérunt, ex quo misístis ad nos. 11 Nos ergo in omni témpore sine intermissióne in diébus solémnibus, et céteris quibus opórtet, mémores sumus vestri in sacrifíciis quæ offérimus, et in observatiónibus, sicut fas est, et decet meminísse fratrum. [Responsory3] @Tempora/101-2:Responsory3