[Lectio1] De libro primo Machabæórum !1 Mac 9:28-32 28 Et congregáti sunt omnes amíci Judæ et dixérunt Jónathæ: 29 Ex quo frater tuus Judas defúnctus est, vir símilis ei non est, qui éxeat contra inimícos nostros, Bácchidem et eos qui inimíci sunt gentis nostræ. 30 Nunc ítaque, te hódie elégimus esse pro eo nobis in príncipem, et ducem ad bellándum bellum nostrum. 31 Et suscépit Jónathas témpore illo principátum et surréxit loco Judæ fratris sui. 32 Et cognóvit Bácchides et quærébat eum occídere. [Responsory1] @Tempora/101-1:Responsory1 [Lectio2] !1 Mac 9:33-36 33 Et cognóvit Jónathas, et Simon frater ejus, et omnes qui cum eo erant, et fugérunt in desértum Thécuæ et consedérunt ad aquam lacus Asphar; 34 et cognóvit Bácchides et die sabbatórum venit ipse et omnis exércitus ejus trans Jordánem. 35 Et Jónathas misit fratrem suum ducem pópuli, et rogávit Nabuthǽos amícos suos, ut commodárent illis apparátum suum, qui erat copiósus. 36 Et exiérunt fílii Jambri ex Mádaba, et comprehendérunt Joánnem et ómnia quæ habébat, et abiérunt habéntes ea. [Responsory2] @Tempora/101-1:Responsory2 [Lectio3] !1 Mac 9:37-40 37 Post hæc verba renuntiátum est Jónathæ et Simóni fratri ejus, quia fílii Jambri fáciunt núptias magnas, et ducunt sponsam ex Mádaba fíliam uníus de magnis princípibus Chánaan cum ambitióne magna. 38 Et recordáti sunt sánguinis Joánnis fratris sui: et ascendérunt, et abscondérunt se sub teguménto montis, 39 et elevavérunt óculos suos, et vidérunt: et ecce tumúltus, et apparátus multus: et sponsus procéssit, et amíci ejus, et fratres ejus óbviam illis cum týmpanis, et músicis, et armis multis; 40 et surrexérunt ad eos ex insídiis, et occidérunt eos, et cecidérunt vulneráti multi, et resídui fugérunt in montes, et accepérunt ómnia spólia eórum. [Responsory3] @Tempora/101-1:Responsory3