[Lectio1] De libro primo Machabæórum !1 Mac 8:1-4 1 Et audívit Judas nomen Romanórum, quia sunt poténtes víribus, et acquiéscunt ad ómnia quæ postulántur ab eis, et quicúmque accessérunt ad eos, statuérunt cum eis amicítias, et quia sunt poténtes víribus. 2 Et audiérunt prǽlia eórum, et virtútes bonas, quas fecérunt in Galátia, quia obtinuérunt eos, et duxérunt sub tribútum: 3 et quanta fecérunt in regióne Hispániæ, et quod in potestátem redegérunt metálla argénti et auri, quæ illic sunt, et possedérunt omnem locum consílio suo, et patiéntia: 4 lócaque quæ longe erant valde ab eis, et reges, qui supervenérunt eis ab extrémis terræ, contrivérunt, et percussérunt eos plaga magna; céteri autem dant eis tribútum ómnibus annis. [Responsory1] @Tempora/101-0:Responsory7 [Lectio2] !1 Mac 8:17-22 17 Et elégit Judas Eupólemum fílium Joánnis, fílii Jacob, et Jásonem fílium Eleázari, et misit eos Romam constitúere cum illis amicítiam et societátem: 18 et, ut auférrent ab eis jugum Græcórum, quia vidérunt quod in servitútem prémerent regnum Israël. 19 Et abiérunt Romam viam multam valde, et introiérunt cúriam, et dixérunt: 20 Judas Machabǽus, et fratres ejus, et pópulus Judæórum misérunt nos ad vos statúere vobíscum societátem et pacem, et conscríbere nos sócios et amícos vestros. 21 Et plácuit sermo in conspéctu eórum. 22 Et hoc rescríptum est, quod rescripsérunt in tábulis ǽreis, et misérunt in Jerúsalem, ut esset apud eos ibi memoriále pacis et societátis: [Responsory2] @Tempora/101-1:Responsory2 [Lectio3] !1 Mac 8:23-27 23 Bene sit Románis, et genti Judæórum, in mari et in terra in ætérnum, gladiúsque et hostis procul sit ab eis. 24 Quod si instíterit bellum Románis prius, aut ómnibus sóciis eórum in omni dominatióne eórum, 25 auxílium feret gens Judæórum, prout tempus dictáverit, corde pleno; 26 et præliántibus non dabunt, neque subministrábunt tríticum, arma, pecúniam, naves, sicut plácuit Románis; et custódient mandáta eórum, nihil ab eis accipiéntes. 27 Simíliter autem et, si genti Judæórum prius accíderit bellum, adjuvábunt Románi ex ánimo, prout eis tempus permíserit. [Responsory3] @Tempora/101-1:Responsory3