[Lectio1] De libro primo Machabæórum !1 Mac 7:1; 7:4-7 1 Anno centésimo quinquagésimo primo, éxiit Demétrius Seléuci fílius ab urbe Roma, et ascéndit cum paucis viris in civitátem marítimam, et regnávit illic. 4 Et sedit Demétrius super sedem regni sui. 5 Et venérunt ad eum viri iníqui et ímpii ex Israël, et Alcimus dux eórum, qui volébat fíeri sacérdos, 6 et accusavérunt pópulum apud regem, dicéntes: Pérdidit Judas et fratres ejus omnes amícos tuos, et nos dispérsit de terra nostra. 7 Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et vídeat extermínium omne quod fecit nobis, et regiónibus regis, et púniat omnes amícos ejus, et adjutóres eórum. [Responsory1] @Tempora/101-0:Responsory4 [Lectio2] !1 Mac 7:8-11 8 Et elégit rex ex amícis suis Bácchidem, qui dominabátur trans flumen magnum in regno, et fidélem regi: Et misit eum, 9 ut vidéret extermínium, quod fecit Judas; sed et Alcimum ímpium constítuit in sacerdótium, et mandávit ei fácere ultiónem in fílios Israël. 10 Et surrexérunt, et venérunt cum exércitu magno in terram Juda: et misérunt núntios, et locúti sunt ad Judam et ad fratres ejus verbis pacíficis in dolo. 11 Et non intendérunt sermónibus eórum: vidérunt enim quia venérunt cum exércitu magno. [Responsory2] @Tempora/101-0:Responsory5 [Lectio3] !1 Mac 7:12-17 12 Et convenérunt ad Alcimum et Bácchidem congregátio scribárum requírere quæ justa sunt: 13 et primi, Assidǽi, qui erant in fíliis Israël, et exquirébant ab eis pacem. 14 Dixérunt enim: Homo sacérdos de sémine Aaron venit: non decípiet nos. 15 Et locútus est cum eis verba pacífica, et jurávit illis, dicens: Non inferémus vobis malum, neque amícis vestris. 16 Et credidérunt ei: et comprehéndit ex eis sexagínta viros, et occídit eos in una die, secúndum verbum quod scriptum est: 17 Carnes sanctórum tuórum, et sánguinem ipsórum effudérunt in circúitu Jerúsalem, et non erat qui sepelíret. [Responsory3] @Tempora/101-0:Responsory6