[Lectio1] De libro primo Machabæórum !1 Mac 5:1-5 1 Et factum est, ut audiérunt gentes in circúitu quia ædificátum est altáre et sanctuárium sicut prius, irátæ sunt valde: 2 et cogitábant tóllere genus Jacob, qui erant inter eos, et cœpérunt occídere de pópulo, et pérsequi. 3 Et debellábat Judas fílios Esau in Idumǽa, et eos qui erant in Acrabatháne, quia circumsedébant Israëlítas, et percússit eos plaga magna, 4 et recordátus est malítiam filiórum Bean, qui erant pópulo in láqueum et in scándalum, insidiántes ei in via. 5 Et conclúsi sunt ab eo in túrribus, et applícuit ad eos, et anathematizávit eos et incéndit turres eórum igni cum ómnibus qui in eis erant. [Responsory1] @Tempora/101-2:Responsory1 [Lectio2] !1 Mac 5:6-9 6 Et transívit ad fílios Ammon, et invénit manum fortem, et pópulum copiósum, et Timótheum ducem ipsórum: 7 et commísit cum eis prǽlia multa, et contríti sunt in conspéctu eórum, et percússit eos: 8 et cepit Gazer civitátem et fílias ejus, et revérsus est in Judǽam. 9 Et congregátæ sunt gentes quæ sunt in Gálaad, advérsus Israëlítas, qui erant in fínibus eórum, ut tóllerent eos. Et fugérunt in Dátheman munitiónem. [Responsory2] @Tempora/101-2:Responsory2 [Lectio3] !1 Mac 5:10-13 10 Et misérunt lítteras ad Judam et fratres ejus, dicéntes: Congregátæ sunt advérsum nos gentes per circúitum, ut nos áuferant, 11 et parant veníre et occupáre munitiónem, in quam confúgimus: et Timótheus est dux exércitus eórum; 12 nunc ergo veni, et éripe nos de mánibus eórum, quia cécidit multitúdo de nobis. 13 Et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfécti sunt, et captívas duxérunt uxóres eórum, et natos, et spólia, et peremérunt illic fere mille viros. [Responsory3] @Tempora/101-2:Responsory3