[Ant 1] Refúlsit sol * in clípeos áureos, et resplenduérunt montes ab eis: et fortitúdo géntium dissipáta est. [Ant 1] (rubrica cisterciensis) Exáudiat Dóminus * oratiónes vestras et reconciliétur vobis: nec vos déserat in témpore malo Dóminus, Deus noster. [Lectio1] De libro primo Machabæórum !1 Mac 4:36-40 36 Dixit autem Judas et fratres ejus: Ecce contríti sunt inimíci nostri; ascendámus nunc mundáre sancta, et renováre. 37 Et congregátus est omnis exércitus, et ascendérunt in montem Sion, 38 et vidérunt sanctificatiónem desértam et altáre profanátum et portas exústas et in átriis virgúlta nata, sicut in saltu vel in móntibus, et pastophória díruta. 39 Et scidérunt vestiménta sua et planxérunt planctu magno et imposuérunt cínerem super caput suum, 40 et cecidérunt in fáciem super terram, et exclamavérunt tubis signórum, et clamavérunt in cælum. [Responsory1] @Tempora/101-0:Responsory1 [Lectio2] !1 Mac 4:41-46 41 Tunc ordinávit Judas viros ut pugnárent advérsus eos, qui erant in arce, donec emundárent sancta. 42 Et elégit sacerdótes sine mácula voluntátem habéntes in lege Dei, 43 et mundavérunt sancta et tulérunt lápides contaminatiónis in locum immúndum. 44 Et cogitávit de altári holocaustórum, quod profanátum erat, quid de eo fáceret. 45 Et íncidit illis consílium bonum ut destrúerent illud: ne forte illis esset in oppróbrium, quia contaminavérunt illud gentes, et demolíti sunt illud, 46 et reposuérunt lápides in monte domus in loco apto, quoadúsque veníret prophéta et respondéret de eis. [Responsory2] @Tempora/101-0:Responsory2 [Lectio3] !1 Mac 4:47-51 47 Et accepérunt lápides íntegros secúndum legem et ædificavérunt altáre novum secúndum illud quod fuit prius: 48 et ædificavérunt sancta, et quæ intra domum erant intrínsecus: et ædem, et átria sanctificavérunt, 49 et fecérunt vasa sancta nova, et intulérunt candelábrum, et altáre incensórum, et mensam in templum, 50 et incénsum posuérunt super altáre, et accendérunt lucérnas, quæ super candelábrum erant, et lucébant in templo. 51 Et posuérunt super mensam panes, et appendérunt vela, et consummavérunt ómnia ópera quæ fécerant. [Responsory3] @Tempora/101-0:Responsory3 [Lectio4] Ex libro sancti Augustíni Epíscopi de Civitáte Dei !Liber 18, cap. 45 Posteáquam gens Judǽa cœpit non habére prophétas, proculdúbio detérior facta est, eo scílicet témpore, quo se sperábat instauráto templo post captivitátem, quæ fuit in Babylónia, futúram esse meliórem. Sic quippe intelligébat pópulus ille carnális, quod prænuntiátum est per Aggæum prophétam dicéntem: Magna erit glória domus istíus novíssimæ, plus quam primæ. Quod de novo testaménto dictum esse, paulo supérius demonstrávit, ubi ait apérte Christum promíttens: Et movébo omnes gentes, et véniet Desiderátus cunctis Géntibus. [Responsory4] @Tempora/101-0:Responsory4 [Lectio5] Tálibus enim eléctis Géntium, domus Dei ædificátur per Testaméntum novum lapídibus vivis, longe gloriósior, quam templum illud fuit, quod a rege Salomóne constrúctum est, et post captivitátem instaurátum. Propter hoc ergo nec prophétas ex illo témpore hábuit illa gens; sed multis cládibus afflícta est ab alienígenis régibus, ipsísque Románis, ne hanc Aggæi prophetíam in illa instauratióne templi opinarétur implétam. Non multo enim post, adveniénte Alexándro, subjugáta est; quando, etsi nulla facta est vastátio, quóniam non sunt ausi ei resístere, et ídeo placátum facíllime súbditi recepérunt; non erat tamen glória tanta domus illíus, quanta fuit in suórum regum líbera potestáte. [Responsory5] @Tempora/101-0:Responsory5 [Lectio6] Deínde Ptolemǽus Lagi fílius, post Alexándri mortem captívos inde in Ægýptum tránstulit, quos ejus succéssor Ptolemǽus Philadélphus benevolentíssime inde dimísit: per quem factum est, ut Septuagínta intérpretum Scriptúras haberémus. Deínde contríti sunt bellis, quæ in Machabæórum libris explicántur. Post hæc capti a rege Alexandríæ Ptolemǽo qui est appellátus Epíphanes, inde ab Antíocho rege Sýriæ multis et gravíssimis malis ad idóla colénda compúlsi: templúmque ipsum replétum sacrílegis superstitiónibus Géntium, quod tamen dux eórum strenuíssimus Judas, qui étiam Machabǽus dictus est, Antíochi dúcibus pulsis, ab omni illa idololatríæ contaminatióne mundávit. [Responsory6] @Tempora/101-0:Responsory6 [Responsory7] @Tempora/101-0:Responsory7 [Responsory8] @Tempora/Pent01-0:Responsory8